Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

List of thumbnails

< >
1
1
2
2 (2)
3
3
4
4 (4)
5
5 (5)
6
6 (6)
7
7 (7)
8
8 (8)
9
9 (9)
10
10 (10)
< >
page |< < (9) of 197 > >|
*DE* S*TATICÆ ELEMENTIS.*
eſt inter gravitatis diametrum quæ per firmitudinis pun-
ctum, ejusq́ue parallelam, elevantem:
quæ vero à gravita-
te demiſsâ eſt verſus pondus demittens, ſimiliter inter gra-
vitatis diametrum, quæ per firmitudinis punctum, ejusq́;
parallelam, lineam demittentem dicimus.
Vt recta C B in 12 definitione, gravitatis diametro, quæ per firmitudinis
punctum, ut D B, ejusq́ue parallelâ terminata, in 1 &
2 figurâ linea attollens,
in 3 verò &
4 linea demittens nobis appellabitur.

14 DEFINITIO.

Si linea, & attollens, & demittens Horizonti perpendi-
cularis ſit, Recta attollens, &
Recta demittens, earumq́ue
pondera, Rectum attollens, Rectum demittens:
ſin obli-
qua ſit Horizonti, obliqua attollens, obliqua demittens,
&
earum pondera obliquum attollens, obliquum demit-
tens à ſitu nobis appellabuntur.

DECLARATIO.

Vt in primâ tertiaq́ue duodecimæ definitionis figurâ, attollens, & demit-
tenslineæ, quia ex hypotheſi angulos cum Horizonte rectos faciunt, illa Re-
cta attollens, hæc Recta demittens, earumq́ue pondera E Rectum attollens,
Rectum demittens dicantur.
Sin linea attollens, & demittens ut C B in 2 & 4
figurâ horizonti ſit obliqua, obliquæ appellabuntur, &
obliqua illarum pon-
dera.

NOTATO.

Figura Staticæ & Geometricæ columnæeadem eſt, niſi quod hic materia illius æqua-
bilioris ponderis eſſe ſumatur, operimentum vero &
baſis quadrangula. Artis voca-
bula ita nobis Belgis uſurpantur.

Materia # # Stof
Forma # # Form
Effectus # # Daet
Subjectum # # Grondt
Adjunctum # # Aencleving
Genus # # Gheſlacht
Species # # Afcomſt
Definitio # # Bepaling
Propoſitio # # Voorſtel
Problema # # Werckſtick
Theorema # # Vertooch
Ratio # # Reden
Proportio # # Everedicheyt
A Equales # Pro qui- # Even
Similes # bus uſur- # Ghelijcke
Exemplum # pavimus # Voorbeelt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index