Achillini, Alessandro (Achillinus, Alexander), Alexandri Achillini bononiensis De proportionibus motuum quaestio. , 1545

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 13 > >|
Averrois quarto physicorum, commento 71 dicit causam diversitatis in motu esse secundum diversitatem proportionis excessus potentiae motoris supra rem motam ad excessum potentiae secundi motoris supra rem Secundo, septimo physicorum, commento Velocitas motus, quam habet totum motum ad totum motorem, est secundum proportionem excessus potentiae motoris supra potentiam Tertio, septimum physicorum commento Velocitas propria unicuique motui sequitur excessum potentiae motoris supra potentiam moti: et quarto physicorum, textu commenti 39 secundum excessum potentiae alterantis supra potentiam alterati erit velocitas motus Quarto, quarto caeli, textu et commento ultimo: motus divisionis sequitur quantitatem excessus potentiae gravitatis supra potentiam continuationis corporis expulsi, ita quod cum imaginati fuerimus corpora duo dividentia idem corpus: tunc proportio velocitatis divisionis ab altero eorum ad velocitatem divisionis a secundo, erit sicut proportio gravitatis ad Quinto, primo caeli, textu commenti Qualis est proportio excessum potentiarum motivarum supra resistentias, talis est proportio Sexto, tertio caeli, commento Velocitas motus fit ex augumento potentiae motoris supra potentiam moti: propter has auctoritates concedunt aliqui quod velocitas motus, licet non sequatur excessum potentiae supra resistentiam: sequitur tamen proportionem excessus potentiae supra resistentiam: patet ex Ioanne Marliano in sua quaestione subtili de Respondeo, aequalis excessus plus facit in parvo quam in magmo [=magno], ideo non sequitur velocitas excessum absolute.Tum etiam quarto physicorum, commento 72 in infinitum subtiliato medio, in infinitum augetur motus, sed non in infinitum augetur excessus potentiae simplicis supra resistentiam: quia exempli gratia octo: omne minus quam quatuor, excedit per minus quam sint octo: ergo et
Contra: assimilet sibi agens passum, quae sint extreme contraria: tunc infinite velociter aget aliquando, quia ad non gradum deducitur qualitatis resistens, et tamen non infinitam qualitatem Secundo inducat agens totam latitudinem caliditatis in hora: tunc duplum agens in hora non inducet in duplo maiorem Tertio sit agens affectum minima qualitate: tunc medietas motoris non movebit medietatem mobilis in tempore Quarto sit a. ut 8 alterans resistentiam ut 4. b. ut 6 alterans resistentiam ut 3 tunc in tempore aequali assimilabunt passa, quia aequaliter dominantur eorum, et tamen a. 4 gradus inducit in tempore in quo b. 3 gradus inducit in passo eius: et sic aliquando, proportiones sunt aequales, quando alterationes non sunt Ad primum, negatur consequentia, ad probationem deducitur qualitas resistens ad non gradum succedente alterationi corruptione, quae generatio est, et sic per nullum tempus, immo neque instans, infinite velox erit actio: et sic non erit motus alterationis velociorlocali et Ad secundum per accidens est, ratione qualitatis duplum non admittentis, quia latitudines qualitatum ad certum gradum terminantur, et satis est quod forte eandem latitudinem aget in duplo minori Dixit enim Aver. 1 caeli, com. Quando agentia diversa agunt in idem patiens eadem actione, contingit ut sit in temporibus diversis, et ut sit proportio agentis ad agens sicut temporis ad Ad tertium per accidens est ratione qualitatis divisionem non admittentis, quoniam terminata est qualitas ad minimum, ut dixi in 3 libro de Ad quartum aequaliter alterabunt a. et b. sed non aequaliter assimilabunt, quia citius sibi assimilabit parvum agens quam magnum, quia minus illi sufficit pro assimilatione: similitudo autem non est primo acquisivum per alterationem, sed per
Contra regulas de Digitali quantitate acquisita uni parvae herbae, et uni magnae arbori, sensibile est augumentum herbae, et non arboris, ergo non aequale augumentum hic et Secundo sequitur possibile non esse aliquid uniformiter augeri quoad partes subiecti, quia certa quantitate acquisita toti, et infinite parva est aliqua pars eius, et sic infinite velociter crevisset pars, ubi totum finite Tertio, quantitas acquiri non potest, quia ipsa inseparabilis est a Quarto, si pedale acquiritur a magno et parvo, magnam facit proportionem in parvo. et parvam in magno: ergo non aequale augumentum est hic et Ad primum negatur consequentia: secundo negatur antecedens, quia stante aequali approximatione sensus, ut visus, et tactus utrique augumentabili, si sentiretur unius eorum augumentatio, est alterius augumentatio sentiretur: responsio contra Tisberum Ad secundum proportio est per accidens acquisitum, quantitas vero per se: immo sive infinite magna proportio sit acquisita, sive finita, non est cura: immo negatur consequentia Ad tertium, negatur consequentia, ad probationem negatur consequentia, quia adveniat magna vel recedat, dum fit augumentatio aut diminutio, non est Ad quartum, negatur consequentia, patet ex ratione ad Primum dubium, quia videtur quod aliquid moveat, et nulla sit proportio agentis supra resistenitam [=resistentiam], quia caelum non resistit intelligentiae, alter in caelo esset fatigatio, irregularitas, contrarietas, et Secundo,activum et passivum, seu resistituum comparari non possunt, quia diversarum sunt rationum: patet consequentia ex 7 physico. tex. com. 24 in aequivocis non est Tertio, quia omne excellens dividitur in id quod exceditur, et quo exceditur 4 physic. text. com. 71 ergo activum per passivum divideretur quod Quarto quia non quantum et quantum comparari non possunt, sed intelligentia est non quantum. orbis autem
Contra Averrois 7 physicorum, commento 35 motus corporum caelestium est in tempore, licet non sit proportio inter potentias motivas et Respondeo: ut dixi supra motivum et mobile, quae dicunt respectus potentiales non reperiuntur in caelo, sed solum actuales, ut movens et Si autem intelligeres motivum, id est aptum movere, sive moveat, sive non: concederetur motivum in Afferentibus autem quod proportio solum in magnitudinibus reperitur, et quod intelligentiae non sunt magnae, neque finitae, neque infinitae, ut alias dixit Supra dixi quod transfertur proportio ad ea, quae per modum quantitatis imaginantur: et huiusmodi sunt intelligentiae, cum una sit nobilior Et cum ad mobilia comparantur, apparent dominia eorum et proportiones, et velocitates: et hoc voluit Averrois 7 physicorum, commento 35 dicens: unaquaeque intelligentia habet proportionem propriam ad motum. et 2 caeli, commento 46 velocitas maioris orbis est secundum suam proportionem ad orbes, quibus continetur: negatur igitur ultima consequentia argumenti, scilicet est ibi resistentia: ergo fatigatio, aut irregularitas: ut tangit Averrois in libro de substantia orbis, capite Haec enim oriuntur ex inclinatione mobilis contrarie opposita inclinationi motoris: ut patet in animalibus hic, quorum corpus deorsum trahit, anima sursum movente, aut in latus: sed hoc in caelo non reperitur: non enim conceditur motus ab occidente in caelo: neque inclinatio in ipsum motum: ut dixi in 1 de Responsio contra Astrologus Dixit tamen Averrois 8 physicorum, commento Causa fatigationis nihil aliud est quam hoc quod motor movetur, quando movet, intellige quod moveri proveniat ex hoc quod motor sit causatus a materia, scilicet eductus de materia vel constitutus ex Sed huic generali fatigationi, quae omni materiali formae communis est: addit mixtum, principium intrinsecum: positive inclinans in oppositum, et specialiter addit animal mortale spirituum Et ad id quod ultimo infertur quod in caelo esset contrarietas passi ad agens, quia resistentia arguit Respondetur negando consequentiam, quia in caelo relativa oppositio actus ad potentiam satis est pro

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index