Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 406 > >|
1nullus: non triſtes et coinquinatos malis humoribus atque omnium
perturbationum
genere uexatos: tum et animo exagitati ſemper
erunt
in mærore atque luctu.
Plura poſſent de aquis dici: quæ uete
res
hiſtorici annotarunt / uaria & admirabilia: & ad hominum ge
nus
bene atque male habendum ualidiſſima: Sed rara illa et fortaſ
ſis
ad peritiam oſtentandam: quam ad rem ediſſerendam facerent: tum
et
de aquis prolixius ſuo dicetur loco.
Illud adeo negligendum
non
eſt / quod in promptu eſt aqua nutriri omnia quæ coaleſcant
plantas
/ ſemina: et quibus ea uitæ pars ineſt / quæ motu uigeat:
quorum
fructu et copia reficiantur homines atque nutriantur.
Id ſi
ita
eſt profecto quos nam habeat ſuccos aquarum hæc in qua uitam
acturi
ſumus regio quam diligentiſſime ſcrutari oportet.
Indiam
inquit
Dyodorus multa ex parte habere homines proceros et uali
dos
ingenioque præditos acri / quod aerem ducant purum & aquas ſa
luberrimas
bibant.
Atqui aquam dicemus eſſe ſapore optimam /
quæ
ſaporem habeat nullum: et colore commodiſſimam / quæ om
ni
ſit colore penitus uacua et libera.
Tum et aquam eſſe optimam
referunt
/ quæ limpida perlucida et tenuis ſit: quæ in candidum li
teum
infuſa non commacularit: quæ feruefacta fecem non dimiſerit
Quæ
muſcoſum alueum quo perfluat et præſertim ſaxa coinqui
nata
non reddiderit.
Addunt aquam per commodam eſſe in qua
legumina
decocta bene miteſcant: et bonam qua bonum efficias pa
nem
.
Perſcrutandum item pari ratione ne quid edat regio / quod
ſit
peſtilens aut ueneficum quo ad qui degant eo loci in periculo
ſint
.
Sino illa quæ apud ueteres celebrantur / Colco ex frondibus
arborum
ſtillare mel / quo guſtato proſtemantur exanimes diem
que
integrum pro mortuis habeantur.
Et quod aiunt in Antonii exer
citu
herbarum uitio eueniſſe: quas frumenti inopia milites cum
ediſſent
inſani facti lapidibus fodiendis intenti uſque eo ſeſe exagi
tabant
/ quo ad bili commota caderent atque interirent nullo tuti re
medio
contra pernitiem / ut ſcribit Plutarcus quam uino epoto: trita
hæc
.
Quid hac ætate / apud Apuleam inItalia ſuperi boni / quæ nam
incredibilis
ueneni uis increbuit ? exterreſtribus non nullis arane
olis
quarum morſu homines aduaria inſaniæ deliramenta concitantur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index