Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 406 > >|
1erit futurus quanta eſt columna cum capitulo. Craſſitudo illi ſit
quanta in imo eſt columna: Tum & hoc obſeruarunt / ut nulla esset
columna
: aut baſis: aut capitulum: aut paries cæteris ſui ordinis
ulla
ex parte non ſimillima altitudine & latitudine & omni deni
que
dimenſione ac figura.
Cumque in uitio utrumque ſit parietem &
tenuiorem
et craſſiorem: et demiſſiorem: et ſublimiorem feciſſe / quam
ratio
et modus poſtulat.
Malim tamen peccare in partem hanc /
ut
demi poſſit/ ut addi oporteat.
Hic iuuabit et uitia etiam non
præterire
ædificiorum quo ad rem ſimus cautiores.
Prima enim
laus
eſt carere omni uitio: Atqui aduerti in baſilica Petri Romæ
id
quod res ipſa præ ſe fert factum inconſultiſſime / ut ſupra cre
bras
et continuatas apertiones prælongum et prælatum parietem
ducerent
nullis flexis lineis corroboratum / nullis fulcturis commu
nitum
/ quodue conſideraſſe oportuit totam ipſam alam parietis
nimium
frequenti apertione ſuffoſſam / perquam ſublimen tetendit po
ſuitque
: ut impetuoſiſſimis aquilonibus excipiendis extaret: Quo
factum
eſt ut iam tum primum aſſidua uentorum moleſtia pedes
plus
ſex a perpendiculi rectitudine in pronum ceſſerit: Neque du
bito
futurum ut olim leui appulſu modicoue motu facto corruat
Quod
ni trabeationibus tectorum contineretur proculdubio ſpon
te
ſua iam incohata obliquitate meret.
Sed architectum eſt ut mi
nus
uituperem / quandoquidem loci et ſitus neceſſitatem ſecutus
ſatis
ſe a uentis tutum fortaſſis putauit montis obiectu: qui quidem
templo
præſtat: Mallem tamen totas illas hinc atque hinc alas ob
firmatiores
eſſe.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index