Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1Demum excreuiſſe uſu et arte hanc rem arbitror: Variis ædifici
orum
generibus inuentis: quo ad res prope infinita redacta eſt.
Namque alia quidem publica: alia priuata: alia ſacra: alia profana
alia
ad uſum & neceſſitatem: alia ad urbis ornamentum: alia ad tem
plorum
uoluptatem conſtituuntur: Sed omnia ab his / quæ recen
ſuimus
principiis manaſſe negabit nemo.
Que ſi ita ſunt in
promptu
eſt totam ædificandi rem conſtare partibus ſex:
ſunt
eiuſmodi: Regio: Area: Partitio: Paries: Tectum: Apertio:
Hæc
principia ſi fuerint percognita fiet ut quæ dicturi ſumus fa
cilius
intelligantur: Ergo ea ſic finiemus.
Namque erit quidem a
pud
nos Regio circumexpoſita totius ſoli amplitudo & facies:
ubi
ædificandum ſit: cuius pars erit area.
Area uero erit certum
quoddam
loci perſcriptum ſpatium: quod quidem muro ad uſus
utilitatemque
ambulantur.
Sed areæ apellatione ueniet quoque id / quo
cunque
ipſum ædificii loco ſit: quod deambulantes ueſtigio premi
mus
.
Partitio eſt quæ totius ædificationis aream in minoris areas
partitur
: unde fit ut quaſi membris in unum adactis & coaptatis
totum
ædificii corpus minoribus ædificiis refertum ſit.
Parietem
dicimuſ
omnem ſtructuram: quæ a ſolo in altum ſurrexerit ad fe
rendum
onus tectorum: quæ ue obducta ſtet ad interiora ædificii
uacua
obuallanda.
Tectum appellamus non partem illam ædi
ficii
ſolum ſublimem atque extrema / qua pluuiæ intercipiuntur:
Verum
et tectum id maxime eſt quicquid late / longeque diſten
tum
ſupra deambulantium caput adſtet: Quo in genere ſunt con
tignationes
/ concamerationes / teſtudinata: & eiuſmodi.
Aper
tiones
nuncupamus quicquid eſt ubique per ædificium: quod in
greſſum
/ egreſſumue inde incolis rebusue præbent.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index