Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 406 > >|
m
VLTAS ET VARIAS ARTES QVE
ab uitam bene beateque agendam faciant ſumma
induſtria et diligentia conquiſitas nobis ma
iores noſtri tradidere.
Quæ omnesque et ſi ferant
præ ſe: quaſi certatim huc tendere: Vt pluri
mum generi hominum proſint: tamen habeat
innatum atque inſitum eas intelligimus quip
piam: quo ſingulæ ſingulos præceteris diuerſoſque polliceri fruc
tus uideantur: Nanque artes quidem alias neceſſitate ſectamur:
alias probamus utilitate: Aliæ uero quem tantum circa res cognitu
gratiſſimas uerſentur in pretio ſunt: quales autem ſint artes
non eſt ita proſequar: in promptu enim ſunt: uerum ſi repetas eg
omni maximarum artium numero nullam penitus inuenies: quæ
non ſpretis reliquis ſuos quoſdam & proprios fines petat et con
templetur.
Aut ſi tandem comperias ullam: quæ cum huiuſmodi
ſit: ita ea carere nullo pacto poſſis: tum et de ſe utilitatem: uolup
tati dignitatique coniunctam præſtet: meo iudicio ab earum numero
excludendam eſſe: non duces architecturam: namque ea quidem
ſiquidem rem diligentius penſitaris et publice & priuatim com
modiſſima et uehementer gratiſſima generi hominum eſt: digni
tateque inter primas non poſtrema: Sed antequam ultra progrediar:
explicandum mihi cenſeo quemnam haberi uelim architectum:
Non enim tignarium adducam fabrum: quem tu ſummis cæterarum
diſciplinarum uiris compares: Fabri enim manus architecto pro
inſtrumento esse.
Architectum ego hunc fore conſtituam / qui certa
admirabilique ratione et uia tum mente animoque diffinire: tum et
opere abſoluere didicerit quocumque eg ponderum motu corporumque
compactione et coagmentatione digniſſimis hominum uſibus bel
liſſime commodentur: Quæ ita poſſit comprehenſione et cognitione
opus eſt rerum optimarum et digniſſimarum: Itaque huiuſmodi ergo
architectus: redeo ab rem Fuere qui dicerent aquam aut ignem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index