Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 406 > >|
1tecti commento admirabilem /ea re / quod rerum affluentiam incolæ
habituri
non eſſent: Ariſtoteli fortaſſis poterat placere ea regio:
præſertim
condendis urbibus / quæ difficiles haberet aditus: Et
comperio
fuiſſe gentes: quæ ſuos fines deſertiſſimos et deſtitutiſ
ſimos
longe ac late hoſtium incommodandorum gratia eſſe affec
tarint
: Horum rationes probaſſe ne conueniat / an non alibi diſcep
tabimus
: Sed hæc ſi ita iuuant publicis iſtiuſmodi in rebus / non esse
ut
eorum inſtitutum improbem: At reliquis profecto ædificiis
ponendis mihi ea perplacebit regio / quæ et multos et uarios habebit
aditus
: quibus et naui et iumento et iugo tum æſtate / tum et hyeme
neceſſaria
commodiſſime poſſint conuehi: Atqui erit ipſa regio
neque
aquarum exuberantia madida neque ſiccitate aſpera: ſed habilis
et
contemperabilis: Aut ſi id ex ſententia nequeat: paulo frigentem
et
ſiccam / quae minus calentem et plus ſatis humectam eligemus:
Nam
tecto / pariete / ueſte / igne / motu frigora uincentur Siccitatem
quidem
cur uehementer hominum corpora aut ingenia lædat ha
bere
in ſe quippiam haud multum arbitrantur: Tum et ſiccis du
reſcere
/ frigidis fortaſſis horreſcere homines putant: Verum hu
midis
tabeſcere corpora omnia et calidis ſolui affirmant: Et uide
re
licet cum frigida propter tempora homines / tum et frigenti loco
habitantes
corpore ſtare ualido et morbis libero.
Tam et ſi ſtatu
aut
calentibus locis excellere ingenia / frigentibus præſtare corpo
ra
: Tum ex appiano hiſtorico intellexi Numidas ea de re maxime
longe
uos eſſe quod hyemem nequicquam habeant frigentem: Omnium
tum
optima erit regio: quæ ſubhumecta et tepens ſit: Proceros: n:
et
uenuſtos ea homines feret / atque etiam minime triſtes.
Secundo
loco
ea erit Regio percommoda / quæ niuoſis in prouinciis plus
cæteris
habebit ſolis / et quæ ſolibus areſcenti in prouincia plus ha
bebit
humecti atque umbrarum: Sed nullo ponetur loco ædificium
utcunque
ipſum ſit: incommodius atque indecentius / quam cum intra
conuallem abditum ſit: Nam ut cetera obmittam / quæ impromptu
ſunt
: ea ſine ulla dignitate deliteſcere / et proſpectus amænitate in
tercepta
nullam habere gratiam: Quid illud / quod breui fiat / ut
imbrium
ruinis obruatur: et circum fluentibus aquis infundatur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index