Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 406 > >|
1quod illic aſſidua fulmina iaciantur / poetis dediſſe inquit Seruius:
Vt
eo loci Vulcanum cecidiſſe dicerent.
Apud Boſphorum &
inſodones
tonitrua & fulgura nunquam uiſa atteſtantur.
ægypto
portenti
loco eſt ſi plerit.
Apud Hydaſpem æſtatis initio conti
nui
imbres manant.
In Lybia tam raros moueri uentos ferunt: ut
ex
celi craſſitudine uariæ per aerem concretæ uaporibus ſpecies
ſpectentur
.
At contra maiore in parte Galatiæ per æſtatem tanta
uis
perflat uenti: Vt lapides pro harena per ſublime trahat.
In
Hyſpania
ad hibernum circio uento onerata per celi plauſtra præ
dicant
.
Notum quidem apud æthiopiam non perflare: Hunc ue
ro
apud Arabes uentum & toglodytas uirentia omnia exurere af
firmant
hiſtorici.
Delon quidem nunquam fuiſſe terræ motibus
uexatam
/ Sed ſemper eodem manſiſſe ſaxo / cum circumuicinæ
terræmontibus cæciderint ſcribit Tuchidides: partem eam Italiæ
quæ
ab algido ſub Roma totum hernicorum collium tractu ad ca
pua
uſque eſt / crebris terræmontibus quaſſatam: & prope deſola
tam
uidemus.
Sunt qui Achaiam a crebra aquarum inundatio
ne
dictam extiment.
Romam æternum febricoſam fuiſſe compe
rio
: Eaſque febres Galienus nouum emitritarum eſſe genus putet:
Cui
uaria & prope pugnantia inuarias horas remedia adhibenda
ſunt
.
Apud poetas uetus fabula eſt Typhonem prochita inſula ſe
pultum
ſe ſe non interrato commouere: ex quo fiat ut funditus
inſula
contremiſcat: Id quidem poetæ ſic cecinere quoniam ter
ræmontibus
inſula & eruptionibus uexaretur / adeo ut Etrienſes:
& calchidenſes habitatores olim coacti ſint aufugere: & rurſus
qui
poſt tempora a Hyerone Syracuſano miſſi eſſent / ut nouam
illic
urbem conderent / aſſidui periculi et calamitatis metu auſu
gerunt
.
Itaque eiuſmodi omnia ex longa obſeruatione repetenda
ſunt
& ex aliorum locorum ſimilitudinibus comparanda / quo to
ta
ratio integrior habeatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index