Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 406 > >|
1ſubacteque ſint: non negaturas ab architecto. Armatum enim faci
le
hoſtem contempſiſſe: Sed ingenii uim: et operum molem: &
tormentorum
impetum: quibus urgeret / obrueret / preſſaretque ar
chitectus
tolerare diutius nequiuiſſe.
Et contra obſeſſis quam nunque
euenit
: ut ſe ſe alia re magis quam architecti ope et artibus ſatis fore
tutos
deputent.
Tum ſi habitas expeditiones repetas / fortaſſiſ
reperies
huius artibus et uirtute uictorias plures quam imperatoris
ductu
auſpiciiſue partas: hoſtemque ſepius huius ingenio abſque illi
us
armiſ / quae illius ferro / ſine iſtius conſilio ſuccubuiſſe: Et quod
maxime
præſtat / parua manu ſaluoque uincit milite architectuſ.
De utilitate hactenus. Quam uero grata & quam penitus inſideat ani
mis
ædificandi cura & ratio cum aliunde / tum hinc apparet / quod
neminem
reperias modo adſint facultates / qui non totus ad quip
piam
coædificandum pendeat: Et ſiquid ad rem ædificatoriam
excogitarit
/ uolens ac lubens non proferat: & quaſi iubente natu
ra
uſui hominum propalet.
Et quam ſepe euenit: ut etiam rebus ali
is
occupati nequeamus non facere / quin mente et animo aliquas
ædificationes
commentemur.
Et aliorum ſpectato ædificio ſin
gulas
ilico dimenſiones luſtramus ac penſitamus pro que ingenii
uiribus
diſquirimus quid nam adimi / addi immutariue poſſit:
quo
id opus reddatur elegantius / ultroque monemus.
Si quid uero
bene
diffinitum recteque abſolutum ſit: quis id non ſpectet cum ſum
ma
uoluptate atque ilaritate?
Iam uero quantum ciues domi foriſque non
iuuerit
modo atque delectarit architectura / ſed multo quidem ho
neſtarit
quid eſt quod referam?
Quis non ſibi laudi aſcribat quod
ædificarit
?
Priuatis etiam quod habitemus ædibus paulo accura
tius
conſtructis gloriam?
Eoni uiri quod parietem aut porticum du
xeris
lautiſſimam / quod ornamenta poſtium columnarum tectique impo
ſueris
et tuam et ſuam uicem comprobant et congratulantur: Vel
ea
re maxime quod intelligunt quidem te fructu hoc diuitiarum
tibi
/ familiæ / poſteris urbique plurimum decoris et dignitatis adau
xiſſe
.
Cretam inſulam in primis ſepulcrum iouis nobilitauit: nec
tantum
Apollinis oraculo Delon / quae forma & ſpecie urbis templi
que
maieſtate colebatur.
Quantum uero auctoritati imperii & nominis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index