Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 406 > >|
1latini contulerit ædificatio nihil plus dico quam nos ex his buſtis et re
ſiduis
ueteris magnificentiæ: quæ paſſim uidemus multa hiſtori
cis
credere didiciſſe: quæ alioquin fortaſſe minus credibilia uide
bantur
.
Preclare igitur apud Tuchididem prudentia ueterum comprobatur:
qui
ita urbem omni ædificiorum genere paraſſent / ut longe quam erant
potentiores
uiderentur: Et quis fuit ſummorum ac ſapientiſſimorum prin
cipum
/ quin inter primas propagandi nominis et poſteritatis curas rem
habuerit
ædificatoriam?
Sed de his hactenus. Demum hoc ſit ad rem
ſtabilitatem / dignitatem / decuſque rei pulice plurimum debere archi
tecto
: Qui quidem efficiat ut in ocio cum amænitate / feſtiuitate
ſalubritate
: In negocio cum emolumento rerum que incremento: in utriſque
ſine
periculo & cum dignitate uerſemur.
Hunc igitur ex uolup
tate
/ atque mirifica opum gratia: exque neceſſitate: exque inuentorum
adiumentis
præſidioque: exque fructu poſteritatis probandum colendum
que
eſſe: atque inter primarios / qui de genere hominum honores et pre
mia
meruerint / habendum non negabimus.
Atque nos quidem cum iſtec
ita
eſſe intelligeremus / cæpimus animi gratia de eius arte et re
bus
accuratius perſcrutari: quibus nam principiis diducerentur /
quibuſue
optibus haberentur: atque finirentur: quas cum inueniſſem
genere
uaria numero pene infinita / re admirabilia / utilitate incre
dibili
: ut interdum non conſtaret que nam hominum conditio: aut
quæ
rei p. pars / aut quis ciuitatis ſtatus magis debeat architecto /
immo ominum commoditatum inuentori: publica an priuata: ſacra
an
profana: ocium an negocium: ſinguli ne quique / an genus homi
num
uniuerſum / Inſtituimus pluribus de cauſis: quæ longum eſ
ſet
hic proſequi: eadem iſta colligere: quæ his decem libris manda
ta
ſunt litteris: Quorum hic erit rebus tractandis ordo: Nam ædificium
quod
corpus quoddam eſſe animaduertimus: quod linea mentis / ueluti
alia
corpora conſtaret & materia: Quorum alterum iſtic ab ingenio
produceretur
: alterum a natura ſuſciperetur: Huic mentem cogi
tationemque
/ huic alteri parationem ſelectionemque adhibendam.
Sed utrorumque per ſe neutrum ſatis ad rem ualere intelleximus / ni &
periti
artificis manus / quæ lineamentis materiam conformaret ac
ceſſerit
: Cumque ædificiorum uarii eſſent uſus / perueſtigandum fuit an

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index