Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 406 > >|
1præbuiſſe principia: quibus effectum ſit ut hominum cetus cele
brarentur
: Nobis uero tecti parietiſque utilitatem atque neceſſitatem
ſpectantibus ad homines conciliandos atque una continendos /
maiorem in modum ualuiſſe nimirum perſuadebitur: Sed ne Ar
chitecto ea re ſolum debemus / quod tuta optataque diffugia contra
ſolis ardorés Brumam / pruinaſque dederit: tam et ſi ipſum id haud
quaque minimum beneficium eſt: quam quod multa inuenerit priuatim
et publice: proculdubio longe utilia: et ad uite uſum iterum atque
iterum
accommodatiſſima: Quot familias honeſtiſſimas et roſtra et
alie orbis urbes temporum iniuria labefactatas funditus amiſiſſet /
ni eos patrii lares / quaſi in maiorum ſuorum gremio receptos con
fouiſſent: Dedalum ſua probarunt tempora: uel maxime quod
apud ſelinuntios Antrum ædificarit: ex quo tepens leniſque uapor
ita efficaret ac colligeretur / ut ſudores grauiſſimos eliceret: cor
poraque curaret ſumma cum uoluptate: Quid alii quam multa iſtiuſ
modi excogitarunt: que ad bonam ualitudinem faciant geſtationes
natationes: thermas et huiuſmodi: Aut quid referam uehicula pi
ſtrina horaria et minuta hæc: quæ tamen in uita degenda plurimum
momenti habent?
Quid aquarum copias ex intimis recondit iſque
pro luctas: uſibuſque tam uariis tamque expeditis expoſitas?
Quid
trophea: delubra: fana: templa et eiuſmodi / que ad cultum religi
onis fructum que poſteritatis adinuenit?
Quid demum quod abſciſſis
rupibus / praefoſſis montibus / completis conuallibus / coercitis lacu
marique expurgata palude coædificatis nauibus / directis flumini
bus expeditis hoſtiis / conſtitutis pontibus: portuque non ſolum
temporariis hominum commodis prouidit: Verum et aditus ad
omnes orbis prouincias patefecit: Ex quo effectum eſt: Vt fruges
aromata / gemmas / rerumque peritias et cognitiones: et quæcunque ad
ſalutem & uitæ modum conferant: homines hominibus mutuis
officiis communicarint: Adde his tormenta / machinas / arces/ et
quæ ad patriam / libertatem rem / decuſque ciuitatis tuendam au
gendamque ad propagandum ſtabiliendumque imperium ualeant:
Equidem ſic arbitior: quotquot a uetere hominum memoria urbes
obſidione ſub aliorum imperium uenerint: ſi rogentur a quo debellatæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index