Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 406 > >|
1ſubacteque ſint: non negaturas ab architecto. Armatum enim faci
le hoſtem contempſiſſe: Sed ingenii uim: et operum molem: &
tormentorum impetum: quibus urgeret / obrueret / preſſaretque ar
chitectus tolerare diutius nequiuiſſe.
Et contra obſeſſis quam nunque
euenit: ut ſe ſe alia re magis quam architecti ope et artibus ſatis fore
tutos deputent.
Tum ſi habitas expeditiones repetas / fortaſſiſ
reperies huius artibus et uirtute uictorias plures quam imperatoris
ductu auſpiciiſue partas: hoſtemque ſepius huius ingenio abſque illi
us armiſ / quae illius ferro / ſine iſtius conſilio ſuccubuiſſe: Et quod
maxime præſtat / parua manu ſaluoque uincit milite architectuſ.
De utilitate hactenus. Quam uero grata & quam penitus inſideat ani
mis ædificandi cura & ratio cum aliunde / tum hinc apparet / quod
neminem reperias modo adſint facultates / qui non totus ad quip
piam coædificandum pendeat: Et ſiquid ad rem ædificatoriam
excogitarit / uolens ac lubens non proferat: & quaſi iubente natu
ra uſui hominum propalet.
Et quam ſepe euenit: ut etiam rebus ali
is occupati nequeamus non facere / quin mente et animo aliquas
ædificationes commentemur.
Et aliorum ſpectato ædificio ſin
gulas ilico dimenſiones luſtramus ac penſitamus pro que ingenii
uiribus diſquirimus quid nam adimi / addi immutariue poſſit:
quo id opus reddatur elegantius / ultroque monemus.
Si quid uero
bene diffinitum recteque abſolutum ſit: quis id non ſpectet cum ſum
ma uoluptate atque ilaritate?
Iam uero quantum ciues domi foriſque non
iuuerit modo atque delectarit architectura / ſed multo quidem ho
neſtarit quid eſt quod referam?
Quis non ſibi laudi aſcribat quod
ædificarit?
Priuatis etiam quod habitemus ædibus paulo accura
tius conſtructis gloriam?
Eoni uiri quod parietem aut porticum du
xeris lautiſſimam / quod ornamenta poſtium columnarum tectique impo
ſueris
et tuam et ſuam uicem comprobant et congratulantur: Vel
ea re maxime quod intelligunt quidem te fructu hoc diuitiarum
tibi / familiæ / poſteris urbique plurimum decoris et dignitatis adau
xiſſe.
Cretam inſulam in primis ſepulcrum iouis nobilitauit: nec
tantum Apollinis oraculo Delon / quae forma & ſpecie urbis templi
que maieſtate colebatur.
Quantum uero auctoritati imperii & nominis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index