Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 355 > >|
1
LECTORI.
Qvod priſcis olim temporibus (humaniſſime Lector) ſum­
mi duo Philoſophi, Philippus Mendeus, ac Theon Smyr­
næus in Platonis Dialogis egregiè perfecerunt, vt videli­
cet quæ paſſim ſummus hic Philoſophus de Mathemati­
cis ſcripta reliquit, eadem ipſa ab illis ſelecta, & in vnum
quaſi corpus redacta lucubrationibus illuſtrarent: idem ego quoque in
Ariſtotelis operibus efficere ſum conatus, vt quæ de Mathematicis re­
bus in vniuerſis eiuſdem monumentis ſparſa leguntur, eadem in vnum
à me collecta, & explicata ijs Philoſophiæ ſtudioſis maxime ſeruirent,
qui priſca illa conſuetudine relicta, Mathematicarum omnium ignari
non ſine graui ſtudiorum ſuorum detrimento Philoſophiæ curriculum
aggrediuntur.
Vt autem huius operis neceſſitas, variæque; vtilitates pla­
nius cognoſcantur operæpretium erit initio illius cauſas exponere; quæ
me potiſſimum ad illud conſcribendum compulerunt, quarum
Prima ſit, quod hæc Ariſt. loca Mathematica, quæ quidem ferè 408.
numerantur, peſſimè latinis literis conſignata ſunt vſque adeò, vt Ari­
ſtotelem ipſum, vel inuitum (quod poſtea multis in locis planum fiet) in
abſurdiſſima errata ſæpiſſimè compellant.
Secunda, quòd plurima huiuſmodi loca à nemine, quod ſciam, adhuc
declarata in tenebris magno noſtrorum malo deliteſcunt: cuiuſmodi
ſunt ad ſexaginta problemata, libellus de lineis in ſecabilibus, libellus
de mundo, ſi tamen Ariſtotelis eſt, & Mechanicæ quæſtiones, quamuis
enim Picolomineus in eas paraphraſim ediderit, loca tamen earum dif­
ficiliora non ſatis illuſtrauit.
Vt autem dixi 408. in vniuerſum loca mi­
nimùm numerantur, quibus illud Platonis inſcriptum eſt αγαιομέτρητος
υδείς εισίτο
; & in quibus Mathematicæ diſciplinæ rudes, & imperiti, quem
ſequuntur ducem Ariſt. eum ſæpe deſerere non ſine turpi dedecoris no­
ta coguntur; quo fit vt exempla illa Mathematica lucem rebus aliquan­
do allatura, tenebras cimmerijs, vt aiunt vmbris craſſiores ijſdem
obducant.
Tertia, quia Græci eorumdem locorum commentatores breuiter, &
obſcurè admodum ea, quæ ad Mathematicum ſpectant, attingunt, hoc
enim ab ipſis certum ponitur, Lectorem eſſe, vt moris tunc erat, omnium
Philo ſophorum, Mathematicis imbutum; at verò noſtra ætate magna
cum Philoſophiæ iactura, quamplurimi earumdem diſciplinarum deſti­
tuti præſidijs, ne Græcorum quidem Interpretum explanationes, ne­
dum Ariſt. obſcurè dicta intelligunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index