Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 355 > >|
1tiam, non enim hoc eſt argumentari à permutata ratione, deberet enim
inferre, ſic, ergo ita ſe habebit voluntas noua ad antiquam, quemad­
modum effectus nouus ad antiquum.
quæ vitioſa argumentatio quan­
tumuis læuis ſit, & manifeſta, quoſdam tamen magni nominis philoſo­
phantes adeò torſit, vt adhuc torqueat.
Quanta autem miſeratione digni, qui publicè aliquando apud ſuos
auditores totam Perſpectiuam, qua nihil iucundius eſt, de medio tolle­
re conati ſunt, propterea quod illæ viſuales lineæ, illi anguli, illæ pyra­
mides, aut coni, quibus viſio perficitur nullibi extarent, ſed eſſent vana
quædam opticorum figmenta.
Quì verò fieri potuit, vt non aduerterint
iſti ſe Ariſtoteli ſuo manifeſte repugnare, qui ſæpius de lineis viſualibus
perſpectiuum pertractare aſſerit, diſcrimenque; inter lineam phyſicam, &
opticam aſſignat, ipſiusque; optices tanquam veræ ſcientiæ mentionem
ſæpius facit.
Alij ex altera parte contra Aſtronomos in ſurgunt, eccentricos, atque
epiciclos omnes de cœlo detrahere cupientes.
Verum id iſti nulla ex­
preſſa nedum probabili ratione faciunt, falsò exiſtimantes Aſtronomos
admirandam illam Cœlorum fabricam aſſerere, non autem ſupponere:
ſed aſtronomi illam ſupponunt, eamque; propterea hypotheſim appellant,
non aſſerunt.
Quod ſi aliqua probabili ratione id facerent, vti nonnulli
ex recentioribus, quorum Ticho Coripheus eſt, laudandi potius, quam
vituperandi eſſent.
Impugnant itaque aſtronomachi iſti hypotheſim pro
aſſertione; talesque; ſæpè hi ſunt, vt non ſatis intelligant, quid ſit Aequa­
tor, aut Zodiacus, ne dum quid Epiciclus, aut Eccentricus.
Nec defuit
qui viginti duo argumenta excogitarit, atque in medium protulerit, qui­
bus contra Aſtronomos probare conatus eſt, nullo modo Solem, aut
Lunam moueri poſſe motibus contrarijs, ideſt, ab oriente in occidentem
motu diurno, & proprio ab occidente in orientem.
Sed exiſtimandum
eſt iſtum Lunam nouam à Sole quotidie magis, ac magis verſus orientem
recedere, nunquam animaduertiſſe; ab ea enim hanc motuum concor­
diam didiciſſet.
Quid tandem dicendum de quodam magni nominis Philoſopho, om­
nium tamen Mathematicarum experte, qui in publica diſputatione axio­
ma illud Mathematicum, omne totum eſt maius ſua parte, in ſenſu in
quo à Mathematicis effertur negare non erubuit, eò, quod in infinito,
vt aiebat non concederetur ab omnibus.
ſcilicet non intelligebat ma­
thematicum tantummodo tractare de Quantitate finita, ac terminata,
in qua axioma prædictum ab omnibus conceditur.
Neque vero hic
nonnullorum infenſus in Mathematicas animus quieuit, verum etiam
eò progreſſus eſt, vt eas omnes omnino conuellere, atque ex albo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index