Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 355 > >|
1tiarum, quamuis non Ariſtotele tantum, ſed ipſa etiam veritate repu­
gnante, expungere conati ſint; idque neſcio an vlla alia de cauſa egerint,
quàm quod eas non ſatis calerent; non ſecus atque Aeſopica illa Vulpes,
quæ cum cauda mutilata eſſet, caudarum mutilationem reliquis vulpi­
bus vafrè perſuadere conabatur.
Verum enim verò optimè ſcio, ea,
quę hactenus dicta ſunt non in omnes noſtri temporis Philoſophos qua­
drare, cum non pauci hodie quoque ſint, qui more antiquorum Mathe­
maticis ſuffulti, optimè ſuis ſtudijs conſulentes, reliquam Philoſophiam
non ſine magno compendio aggrediuntur.
Quo fit, vt cæteros ageo­
metretos ita antecellant, vt eorum Magiſtri appellari poſſint, & debeant;
tales fuerunt in primis Vicomercatus, Cardanus, Zabarella, Toletus,
Bonamicus, & alij, quibus paulo antiquiores fuerunt D. Tho. & Scotus,
Hi omnes Mathematicarum auxilio, quantum inter reliquos philoſo­
phantes excelluerint, nemo eſt qui non nouerit.
Illud hoc loco minimè
tacendum, Iacobum Zabarellam in ſuis logicæ commentarijs teſtari ſe
bis ſumma diligentia totum Euclidem perlegiſſe, vt perfectè Ariſt. de
demonſtratione ſententiam aſſequi poſſet.
Hi ridiculas illas, ac pueriles expoſitiones ſuperius allatas minimè
effutierunt, neque reliquis ſupra recenſitis incommodis obnoxij fue­
runt, quibus magno etiam cum dedecore alij Mathematicarum ope ca­
rentes afficiuntur.
In horum igitur gratiam operam diligenter dedi, vt quantum in me
eſſet damna à me ſupra enarrata aliqua ex parte reſarcirem.
Quaprop­
ter loca hæc mathematica num rectè eſſent è græco in latinum tranſlata
diligenter prius expendi.
Deinde claritate, quàm potui maxima eadem
loca interpretatus ſum, & in horum, de quibus dixi gratiam, quædam
fanè tenuia proſequutus ſum, quæ alioquin libenter omiſiſſem.
Tum fi­
guras omnes, aut correxi, aut reſtitui, aut nouas appoſui.
Hoc igitur
noſtro qualicunque labore poterit quiſque omnia illa facile intelligere,
atque enumerata incommoda euitare, vnum tantummodo à Lectore ma­
thematicarum experte requiram, vt principia ſaltem illa, ſcilicet defini­
tiones, poſtulata, & axiomata, quæ primò Euclideis libro præponuntur,
diligenter prius perlegat cum illa ſua perſpicuitate omnibus ſint obuia;
cætera ego explicanda recipio.
Obiter etiam auctaria nonnulla partim
mathematica, partim naturalia inſerui, quæ ob nouitatem, ac pulchri­
tudinem grata Lectori, atque iucunda fore exiſtimaui.
Sciat præterea Lector noſtrum inſtitutum eſſe loca hæc mathemati­
ca, quatenus mathematica ſunt declarare, ſiue ea ſupplere, quæ ex ma­
thematicis petenda eſſent: reliqua autem me tantum attingere, quan­
tum harum rerum cum illis connexio poſtulat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index