Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 316 > >|
1mem mittendi conſilium mutato. Hac mente cum
eſſet
, non eſt tamen auſa neque mihi patri, quem vi
debeat
in duxiſſe animum vt iret, aduerſari, neque quic­
quam
negare Iacobo Saluiato tuarum omnium vir
tutum
obſeruantiſsimo, & nobilitate, ingenio, bene
ficentia
, fortitudine animi, & rerum vſu florentiſsi­
mo
, tibique ſanctiſsimo ſanguinis iure coniunctiſsi­
mo
, qui puellam vt parentis dicto eſſet audiens ma
gnopere
hortabatur.
Huius hortatione tam grata,
quam
neceſſaria animo firmiore facto tandem ſe
venturam
pollicita eſt.
Ergo mihi videtur eſſe reli­
quum
, vt pro ea humili animo tibi ſupplicem, &
vnum
illud à te petam, vt quemadmodum omnes
alios
ad te ſalutandi cauſſa euntes complecti ſoles,
ſic
eam quam licet humaniſsime excipias, & eius
commodo
ita conſulas, vt in aliquo conclauis tui
angulo
, vbi conſiſtat, paullulum loci concedas, &
quotieſcunque
foras exierit ſolum vt Lælium Tau
rellum
, Petrum Victorium, Io: Baptiſtam Hadria­
num
, Angelum Guicciardinum, alioſque tuo im­
perio
poteſtatique ſubiectos doctiſsimos viros in­
uiſat
, recta eodem reuerti ſit puellæ ſemper inte­
grum
, ne cui improbo violandæ illius virginitatis
relinquatur
locus.
Verbis autem exprimi non po
teſt
, quantum ego ſim voluptatis capturus, vbi abs
te
, pro tua incredibili humanitate, hanc meam fi­
liam
(vt cupio) benigno vultu exceptam audiuero.
Quæ quidem res ſi ex noſtra ſententia ceciderit,
præterquam
quod aliquid mihi videbor eſſe, alte­
ram
filiam iam natu grandem non ita multo poſt
tibi
mittam, ac dicabo, cui me velim ſcias iam diu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index