Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575
page |< < of 316 > >|
1fortuna nobis dedit, vt ederentur in lucem Xeno­
phanes
& auditor eius Parmenides, & ambo ſupe­
riori
naturæ cognitioni non mediocre afferrent in
crementum
, ac magnus ille Philoſophus Pythago­
ras
naſceretur, qui multa iiſdem de rebus politius
perfectiuſque proferret; & philoſophiam à prima in­
choataque
forma ad expletam, atque cumulatam
in
dies felicius procedentem relinqueret.
Horum
ætati
ſucceſsit Anaxagoras, quem, vt conſulto De­
mocritum
, Empedoclem, & alios omittam, ma­
gnum
attuliſſe optimis diſciplinis adiumentum, &
auxiſſe
ſuos diſcipulos ſcientia quadam admira­
bili
, conſtans eſt omnium opinio.
Princeps præte­
rea
ingenii doctrinæque Plato, ac Timæus Pytha­
goræ
ſententias obſcuras, & incognitas illuſtrarunt,
ita
tamen, vt quæ tanto viro placuerant ea ἐν αἰνίγμασὶ
auditoribus
expendenda proponerent.
Quare ab
ſconditæ
illæ ſententiæ difficiles habebant explica
tus
, & præter quam à benedoctis hominibus non
intelligebantur
.
Poſt eos autem, quorum mentio­
nem
fecimus, nonnulli alii grauiſsimi viri in hoc præ
claro
ſtudiorum genere ita verſati ſunt, vt multo
acrius
quam ſuperiores, & grauius ad philoſophan
dum
incubuerint: nam diuino munere donatus
eſt
nobis Ariſtoteles Philoſophorum vere princeps,
à
quo vno, & facilius, & melius, & breui plura didi
cit
omnis poſteritas, quam à prioribus didicerit.
Quoniam autem, ſiue maiorum negligentia, ſiue
temporum
iniuria, ſiue alio quouis malo fato fide­
lis
illa veterum philoſophorum, qui Ariſtotelem
ætate
præſtiterunt, doctrina ad hanc vſque diem ia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index