Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 316 > >|
1iam nunc in ſchedulis haberet, oportunè depromeret; is, vt eſt hu­
maniſſimus
, & tui vehementer amans, facturum ſe, atque id qui­
dem
breui, prolixè recepit, tum ſcilicet, cum ύπόμνημα quoddam,
quod
de grauium, & leuium natura in manibus haberet, abſoluiſſet.
Hic ego hominem acrius vrgere cœpi, vt id, qualecunque eſſet, no­
bis
oſtenderet, eiuſque legendi copiam faceret: Vidi opus, vehemen­
ter
probaui; itaque quotidie moleſtior ei ſum factus, donec extremam
commentario
manum imponeret; res tandem ad exitum perducta
eſt
, quam ad te tranſmittere volui; vt cùm à iuriſconſ.
animum ali­
quando
auocaueris, ea te oblectes, & in tuo ocio diſcas eſſe minimè
ocioſus
.
Leges igitur librum argumenti, ſi quod aliud in vniuerſa
philoſophia
, ſubtiliſſimi & exquiſitiſſimi; cui præterea illud acce­
dit
, quod eo ordine, ac facilitate, ea verborum copia, atque delectu
BORRIVS
noſter vſus eſt, vt dubium videri poſſit, quid prius in eo
admiratione
dignum legenti occurrat; Ego certè ita exiſtimo, nihil eru
ditius
, nihil elegantius, nihil denique in hoc genere abſolutius fieri po
tuiſſe
, ac pręterquam quod Peripateticę parti illi, atque membro philoſo
phiæ
, quod re vera ſicut eſt, ita omnium iudicio valde obſcurum,
multiſque
obſtructum difficultatibus exiſtimatur, locis aliquot ſpar
ſim
hoc volumine plurimum luminis circumfunditur, perdifficiles
omnes
, & perobſcuræ ab antiquis de motu diſceptationes agitatæ in
medio
proponuntur, & in clariſſimam lucem è tenebris, in quibus
hactenus
demerſę iacuerant, fœliciter euocantur, vt probatiſſimorum
Gręcorum
, & Ariſtotelis pręcipuè diuinam methodum, perpetuum­
que
in veritate eruenda ingenij acumen (quorum vtrumque à recen­
tioribus
iſtis philoſophis longè ſolet abeſſe, vt nihil interim dicam
de
recti ſermonis proprietate, & elegantia, cui ſe bellum indixiſſe non
modo
videri volunt, ſed hoc potiſſimum nomine apud in cautam,
ſimplicemque
iuuentutem ſe plurimum iactant, & gloriantur, ac ſi
Diis
placet, de ſuperiore nonnumquam loco clarè, atque apertè pro­
nunciant
) in homine latino facilè agnoſcas; itaque cum futurum
cernerem
, vt magna vtilitas in eos redundaret, qui philoſophiæ ſtu­
diis
capiuntur, ſi liber hic diuulgaretur; magnopere eum cohortari
inſtiti
, ne adeo præclarum munus poſteritati inuideret, & quod fœli
ciſſimo
illo ſuo ingenio, non exiguis mehercule laboribus, diligen­
tia
propè infinita peperiſſet, nimia quadam modeſtia, quam tamen
omnes
inuidentiam potius interpretaturi eſſent, interire pateretur:
euici
tandem ab amiciſſimo homine, vt librum typographis impri­
mendum
traderet, itaque factum eſt; quem ea cautione leges, vt iu­
riſprudentiæ
ſtudiis ne obſit; neque enim ignoras quam de te opinio
nem
concitaueris; itemque illud meminiſſe debes, nonnullos videli­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index