Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 316 > >|
fortuna nobis dedit, vt ederentur in lucem Xeno-
phanes & auditor eius Parmenides, & ambo ſupe-
riori naturæ cognitioni non mediocre afferrent in
crementum, et magnus ille Philoſophus Pythago-
ras naſceretur, qui multa iiſdem de rebus politius
perfectiuſque proferret; & philoſophiam à prima in-
choataque forma ab expletam, atque cumulatam
in dies felicius procedentem relinqueret.
Horum
ætati ſucceſsit Anaxagoras, quem, vt conſulto De-
mocritum, Empedoclem, & alios omittam, ma-
gnum attuliſſe optimis diſciplinis adiumentum, &
auxiſſe ſuos diſcipulos ſcientia quadam admira-
bili, conſtans eſt omnium opinio.
Princeps præte-
rea ingenii doctrinæque Plato, et Timæus Pytha-
goræ ſententias obſcuras, & incognitas illuſtrarunt,
ita tamen, vt quæ tanto viro placuerant ea ἐν αἰνίγμασὶ
auditoribus expendenda proponerent.
Quare ab
ſconditæ illæ ſententiæ difficiles habebant explica
tus, & præter quae à benedoctis hominibus non
intelligebantur.
Poſt eos autem, quorum mentio-
nem fecimus, nonnulli alii grauiſsimi viri in hoc præ
claro ſtudiorum genere ita verſati ſunt, vt multo
acrius quae ſuperiores, & grauius ab philoſophan
dum incubuerint: nam diuino munere donatus
eſt nobis Ariſtoteles Philoſophorum vere princeps,
à quo vno, & facilius, & melius, & breui plura didi
cit omnis poſteritas, quae à prioribus didicerit.
Quoniam autem, ſiue maiorum negligentia, ſiue
temporum iniuria, ſiue alio quouis malo fato fide-
lis illa veterum philoſophorum, qui Ariſtotelem
ætate præſtiterunt, doctrina ab hanc vſque diem ia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index