Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 316 > >|
1
BARTHOLOMEO
CONCINIO TALLAE,
ET PENNAE BERILLVSTRI
COMITI,
Hieronymus Borrius. S.
Etsi tam magna est liberorum caritas, vt
nihil dulcius hominum generi à Natura da
tum ſit, quam ſui cuique liberi, tamen cum
relinquunt & abiiciunt obedientiam, nec
patri parent, cui Naturæ lege ſubiecti ſunt,
amoris iter interrumpitur, & obliuiſcimur quandoque nos eſſe
patres.
Quod dico de aliìs, dico nunc expertus in me ipſo.
Nam filia hæc mea, quæ, vt ſcis, licet inuita, meo tamen iuſſu
viæ ſe commiſerat, vt adiret FRANCISCVM MEDI­
CEM ſplendoris immenſi excelſique animi Principem, Ma­
gnum Etruriæ Ducem II. cui, eam ego muneri me miſſurum
promiſeram, quamuis vſque ad Regias ædes progreſſa eſſet,
eas tamen non auſa est ingredi, & illarum ædium magnificen
tia, & maxima aulicorum frequentia, ciuium, ſummorumque
hominum ſplendore, quibus assidue tanti Principis ianua, at­
que vestibulum celebratur perterrita: ideo itinere iam penè
confecto domum reuertit toto corpore contremiſcens.
Cum
enim à Patre omnia metueret, refugerat ſanguis, neque
mehercule ſine cauſa, propterea quod, vt vidi eam redeun­
tem, ac amori meo amore non reſpondentem, exarſi iracun­
dia, & vix me continui,, quin inuolauerim in capillum, eoque
ipſam & veste conſciderim: atque niſi mihi ad pedes pro-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index