Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 316 > >|
1
FRANCISCO MEDICI
MAGNO ETRVRIAE
DVCI II.
Hieronymus Borrius Deditissimus. S.
ANTIQVISSIMAE nobiliſsi­
mæque
Philoſophiæ primum
ortum procreatum eſſe in­
ter Aegyptios ab eius prin­
cipium diligenter exploran­
tibus, cum ex multis aliis,
tum ex cò facile poteſt intel
ligi, quod qui primis illis
temporibus philoſophandi ſtudio incendebantur,
ii ex omnibus ferè orbis terrarum partibus primum
ad Mercurii Aegyptii columnas, in quibus prima
philoſophiæ capita erant inciſa, confluebant; vt in­
de tanquam è fontibus, quæ domi non poterant
haurirent; deinde alii eodem ſtudio magis arden­
tes in Indiam penetrarunt, vt Gymnoſophiſta­
rum Principem Iarcam de ſiderum natura diſpu­
tantem audirent.
In hac autem inchoata & rudi
philoſophia maiore poſtea ſtudio euigilauit Græ­
cia, quam euigilarat ante India & Aegyptus.
Cum
enim Thales Mileſius, & Anaximander omne ſuum
ſtudium in doctrina, ac ſapientia colo caſſet, res ſuis
vſa progreſsionibus, incredibile dictu eſt, quan­
tum breui fuerit aucta.
Sed tamen adhuc manca,
& vulgaris iure videbatur ea eſſe cognitio.
Verum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index