Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 316 > >|
1Idcirco FRANCISCE Med: Magne Dux quem
COSMO Parenti optimo, & feliciſsimo ſuperſti­
tem eſſe voluit immortalis DEVS, vt te Etruriam
adminiſtrante, ac regente magnum & triſte illud
deſiderium quod in cælum reuertens vir ille diui­
nus vniuerſæ huic prouinciæ reliquit ſui, leniatur,
& eius Ciuitates pergant felices eſſe, quod tu tan­
to Patre digniſsimus filius & propterea etiam reip.
regendæ ſcientiſsimus iis præſis. Ego quoque non
modo omnibus his cauſis motus, ſed etiam quod
mihi benignè ſemper facis, & quod à ſtudiis litera­
rum non abhorres, & quod ad iudicandum de alio
rum ſcriptis multum habes ingenii, tibi donandum
librum, quem de rerum grauium & leuium motu
ſcripſi tuoque nomine modo tuo probetur iudicio
diuulgandum ſtatuo.
Nam ſi hæ meæ vigiliæ acer­
rimo tanti Principis iudicio reſpondebunt, reli­
quorum omnium iudicium, quod de me futurum
eſt, non pertimeſcam.
Te vero Flos Italiæ Princi­
pum lectiſsime, qui in omnibus tuis actionibus pa­
trium animum, virtutem que capias, & eius huma­
nitatis, probitatis, conſiliorum effigies cunctis re­
lictus filius iudicaris, non eſt quod multis verbis
orem, vt hoc meum opuſculum libentiſsimo ani­
mo accipias, namque te tua ſponte facturum eſſe
ſcribens confidebam, literarum enim ſtudia, ea­
que colentes apud te in tanto ſunt honore, vt pa­
trocinio primum tui num quam ſatis laudati Patris,
deinde tuo ad ſpem priſtinæ dignitatis, quæ alio­
rum culpa penè tota fuerat amiſſa literæ, videantur
in Etruria reuixiſſe: Etenim nemini obſcurum eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index