Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 1055 > >|
OPTIME verò factum eſſe arbitror, ſi in hac methodo bonos imitati mathematicos, aliqua
veluti
fundamenta iaciamus, ſuper quibus ædificium hoc, quod tanto conatu ſtudioque; moli­
mur
, extrui valeat.
erunt verò hæc principia ſiue hypotheſes, quibus phyſici ſine demonſtratione

frequentius
vtuntur, vt enim docet Proclus principia ſecundum naturam ſunt in rebus quidem
cauſſa
, vt finis; in definitionibus diſtinctio; in demonſtrationibus & ſcientiis hypotheſes, a quæ ta­

metſi
ab Ariſtotele prætermiſſa nouimus, vt pote perſpicua, & ſiquando opus fuerit ex analyti­
co
præcepto vſurpata: b nihilominus prælibanda fuerunt propter illos, qui in hypotheſibus phy­

ſicis
imprudenter etiam numerant aliquot concluſiones & ſuis locis ab Ariſtotele demonſtratas,
aut
multas item prætereunt, quæ paſsim ab Ariſtotele ipſo, aut ſine admonitione accipiuntur,
aut
declarantur ſolùm; & nulla vi ſyllogiſtica allata perſuadentur.
Neque tamen exiſtimes ve­
lim
, me huc omnia congeſsiſſe, quæ à philoſopho naturali ſine demonſtratione ſumuntur & ſo­
lo
ſenſus auxilio noteſcunt, nimis enim putidum atque importunum fuiſſet ſingula recenſere;
ſed
ea quæ perpetuò ſic ſe habent, & ad capeſſenda proxima demonſtrationum principia con­
ferunt
, c vtque alienis verbis vtar, inducunt ad primæ certitudinis ordinem, cuiuſmodi non ſunt

illa
quòd homo ſedeat, aut tunica ſit alba: nihil enim hæc faciunt ad ſcientias, quanuis certiſsi­
ma
ſint, atque ex iis illa enarrare quæ crebrius occurrunt & ſunt veluti radices, vnde tanquam
ſoboles
, complures aliæ pululent.
Neque id obſtabit, quominus in numero hypotheſeon &
principiorum
, quæ demonſtrari non poſsint, aliqua reponantur, de quibus multa diſputari

ſolent
, & plura verba vltrò citroque; haberi.
nobis enim ſatis illud erit, ſi ita eſſe crediderint, qui
talia
pronunciata oppugnant, licet voce aliter autument, d & locis probabilibus, ſeu potius ſo­

phiſticis
rem conficiant, nam parum à nob.
hoc loco curabuntur: etenim verum cum vero per­
petuò
congruit: falſum non modo à vero, ſed à ſeipſo perſępe diſſentit.
e Quanquam ſæpe

euenit
, vt quædam conſpicua ſint, ſi prima fronte ſpectentur; veruntamen intus latebrę con­
duntur
: niſi introſpiciantur, rei veritatem conturbare poſſunt: vt illa omnia ferè, quæ pri­
mo
Phyſ. ab Ariſtotele commemorantur, & in confuſa referuntur, etenim liquet omne id
quod
fit, ex contrario fieri, ſiquis autem opponat materiam veluti non contrarium, ex qua
fiat
id quod fit, verè opponet & perſuadebit non omne id quod fit, ex contrario conſtitui, ſic
principium
notiſsimum concutere videbitur.
Verùm nos hîc corticem duntaxat attingemus
poſthàc
peragraturi receſſus; iis poſitis quę quiſque vir ſani iudicij & in rerum naturalium con­
templatione
verſatus, nec aliena conſuetus audire, ſimulque.
analyticę non ignarus facillimè da­
bit
.
probè ſcientes eum, qui mentis imbecillitate laborat, f parùm expertus, g aut ab alia conſuetu­


dine
deflexus eſt, & analytica negligens h ea frequenter approbare, quæ phyſicus ſaluo ſuo iure

non
admitteret, & illorum demonſtrationes quærere, quæ per ſe ipſa conſpicua ſunt, i aut contrà


res
obſcuras accipere pro notiſsimis.
Tamei igitur auditori principia proponimus, qui futurus ſit
phyſicus
, nec aliarum ſcientiarum merita occupare decreuerit; niſi quantum hęc velut à ſuperio­
re
quem ſubalternantem vocant, offerentur, aut etiam velut à miniſtro Architectori, quem pri­
mum
philoſophum, aut Theologum volumus eſſe, ſuppeditabuntur.
Quę pluribus modis pri­
mùm
diſtribuentur, vt in ſuas claſſes ſine vllo negocio redigi poſsint, deinde in vſum quotidia­
num
tanquam ex certo penu depromi.
Ea verò nos in duo generalia capita partimur. ſunt enim
principia
cognitionis ſolum, vel principia cognitionis & rei ſimul; ſiue complexa ſint, ſiue incom­
plexa
, nihil refert, neque enim ita difficiles, aut moroſi ſumus, vt ex huiuſmodi principiorum
ordine
incomplexa expungamus; qui nouerimus Ariſtotelem ea pronunciare motione ignorata,
latere
etiam quid ſit natura.
k eſt igitur motio, vt patet, principium cognitionis, eademque. vt incom­

plexum
, neque enim quæritur, an hoc vel illud moueatur; ſed motio quid ſit, nec quenquam fu­
giat
eſſe aliquod principium, quo termini cognoſcuntur, ex quibus ſtruitur demonſtratio, tanquam
ex
principiis cognitionis, l damus planè principia proxima demonſtrationum eſſe complexa, m atque


ita
ab Ariſtotele principium primum demonſtrationis in ſuas partes fuiſſe diſtributum: at, quin

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index