Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 1055 > >|
1
quod
non pendeat ab vtroque; mutuas enim ſibi operas præſtant.
Verum quia non dubitatur
id
, accidentiaúe valeant ad cognoſcendum quid eſt, quod philoſophus naturalis ſępiſsimè cogi­
tur
vti demonſtrationibus à ſigno, hoc tanquam firmamento conſtituto, quæramus de modo
quo
accidens id efficiat.
Omnium ſententię meo quidem iudicio, ad duo capita referri poſſe vi­
dentur
.
a Nonnulli enim accipiunt proportionem inter mentem & ea, quæ mente comprehen­

di
poſſunt, qualis eſt inter materiam & formam naturalem.
Nam veluti materia non accipit
formas
naturales ſine quadam affectione pręcurrente nimirum accidentium, ſic mens non po­
teſt
, inquiunt, accipere formas intelligendas ſine pręcedente affectione, hæc verò accedit per
accidentia
quæ mouent ſenſum.
At verò præter id, quod incidunt in errorem communem,
quia
putant albedinem à ſenſu cognoſci, quando cognoſcitur hoc album, neſcio vtrum mens
requirat
eiuſmodi affectionem nécne: ſiquidem mens videatur eſſe poteſtas quę, vbi pręſens fue­
rit
obiectum, è veſtigio operatur, & percipit.
flagitat ſanè phantaſma, vt mens efficiens habeat.
quod illuſtret & intelligendum faciat, ſed vt afficiens, non puto. Namque ea quæ affectionem
poſtulant
, docet experientia tempore quoque abſolui.
Accedit etiam quod affectio præcedit in
eadem
materia, in qua debet accipi forma.
Sed mens per ſe non afficitur, niſi à re intelligenda,

hæc
verò iam actu facta vt à mente efficiente, vt ipſi volunt, aut à forma ipſa ſubſtantia quæ per
ſe
mentem informat.
Nihil ergo præcedit in mente, quod afficiat mentem ad intelligendum.
Cui quoque rei ſignum eſſe poteſt quod vti affectio præcedat à minore tenditur ad maius, & ab
imperfecto
ad perfectum.
Atqui mens vbi percepit maius, multò facilius concipit quoque minus.
Docent alij ſic accidentia nos in notitiam ſubſtantiæ ducere, quia ſubſtantia non poſsit excitare
facultates
cognoſcendi ſine accidentibus quaſi vtatur animus his accidentibus, vt ſic dixerim,
pro
vehiculo ſubſtantiarum.
Quæ item ratio videtur imperfecta; quia deſiderarem ego mihi
explicari
modum quo, poſtquàm ſubſtantia per accidentia concepta fuerit, mens ſubſtantiæ no­
titiam
conſequatur: vt puta, quomodo ex eo quòd Luna lumine priuetur, percipiamus cauſſas
& definitionem defectus.
Itaque mihi videtur ita ſenſiſſe Ariſtoteles. Cùm globus ille prędi­
camentorum
omnium, quod vocamus indiuiduum, pepulit ſenſus noſtros, & ex repetitione
facta
memoria productum eſt vniuerſale, quod, vt alibi docui, concretum eſt vt album, quan­
tum
, mobile, reſoluitur à mente in ſuas partes & illo inuento ſine quo cętera non exiſtunt, ſed il­
lud
ſine aliis, hoc verò eſt ipſa ſubſtantia, ſiue vt primum excipiens, velut animus, ſiue vt cuius
eſt
aliquod primum excipiens, vt animal, vt poſtea declarabimus, tum concipi ſubſtantiam.

Huius
autem reſolutionis duo fundamenta eſſe coniicio.
primum analyticum quod traditur ab
Ariſtotele
, cum docet b quemadmodum inuenienda ſint ea quæ inſunt quatenus ipſum. Nam

proponitur
in primis aliquod inueſtigandum, eius vniuerſa attributa percenſentur, & vbi vnum
ex
illis occurrat, quod ita ſe habeat ad attributum, vt eo poſito primò ponatur, & cum ſublatum
fuerit
ſecum quoque perimet attributum, id dicimus ineſſe quatenus ipſum, & illam eſſe primam
cauſſam
& eſſentiam accidentis, quæ prius elucet in demonſtratione, poſtmodo degenerat in
quid
eſt, & in definitione ſumitur.
Alterum fundamentum petitur è prima philoſophia. Quo­
niam
accidens ita ſe habet ad ſubſtantiam, vt ad ipſam neceſſariò referatur, & ſicut vnum è rela­
tiuis
ſuapte natura notionem affert alterius, ſic accidens affert notionem ſubſtantiæ in qua ineſt;
ac
primum ſubſtantiæ, cum qua comprehenditur, vt album in cygno cognoſcitur, aut charta;
quia
tamen non applicat ſeſe neceſſariò ad chartam aut cygnum; ſed ſine vtriſque percipi po­
teſt
, non tamen ſine aliquo, notionem affert ſubſtantię ſimpliciter, ad extremum indicat illam
ſubſtantiam
, cui perpetuò comitatur, vt ſine ipſa non exiſtat, & vbi hoc ſit, illa quoque adſit
oporteat
, & per illam cæteris inſit, quæ vbi fuerit euoluta, per ſe ipſam patet, & ita lucet, vt acci­
dens
quoque quod ex ipſa pendet, illuſtret.
Quapropter ille progreſſus ab accidentibus ad ſub­

ſtantias
pertinet ad doctrinam confuſam & incohatam, cùm ceteroquin in doctrina diſtincta
& abſoluta accidens ex ſubſtantia cognoſcatur.
Neque verò te intelligere velim progreſſum ab
accidente
ad ſubſtantiam eiuſmodi eſſe, vt accidens prius ſine ſubſtantia cognoſcatur; neque
enim
notio relatiui ab alterius notione ſeiungitur: ſed cum eo tempore ſimul cum accidentibus
ſubſtantia
noſcatur accidentia præſtant, vt ſubſtantia per ſe concipi queat.
Ita fit, vt ſubſtantia
& cauſſa per ſe poſt primam notionem, quæ auxilio ſenſus accedit, vt ens ſimpliciter accipiatur,
& efficiat primam ſubſtantię notionem, mox appareat, vt cauſſa, & ſic notionem complexam fa­
ciat
ex qua principia demonſtrationis exiſtunt; vltimo accipiatur, vt quid eſt, & compleat defi­
nitionem
.
Sic igitur accidentia non proximè ſed remotè perducunt ad quid eſt, tùm quòd non
ſunt
prędicata in quid, ſed ea ſignificant quę prędicantur in quid; tùm quòd per multos gradus
euehi
, & regredi oportet mentem noſtram, vt aſſequatur ipſum quid eſt.
Non omnia tamen ac­
cidentia
conducunt ad huiuſmodi progreſſum: quippe quod ea, quę ſunt per accidens, ideſt, non
habent
certas cauſſas ex hoc ordine deiiciantur.
cùm enim certas cauſſas non habeant, ſolum af­
ferunt
notionem ſubſtantiæ ſimpliciter, quia ſine illa nunquam exiſtunt, ſed nihil amplius, quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index