Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 1055 > >|
1
FERDINANDO
MED. S. R. E. CARD.
AMPL MAGNOQ ETRVR.
FRANCISCVS BONAMICVS A BIFORTO. S. P. D.
SILEAM ego ſolus, & in tanta totius Etruriæ lætitiæ
dum
omnes boni te vnum ſuſpiciunt, te in oculis vnum fe­
runt
& tibi vno conſenſu gratulantur, iaceam torpens, nec
aliqua
ſignificatione meæ erga te pietatis gaudium meum
testificer
, ac postquàm meæ lucubrationes multis ab hinc
annis
inchoatæ, nunc demum abſolutæ in tua feliciſſima
tempora
excurrerunt; patris, fratrisque; tui ſingularis in me
charitatis
monimentum diutius condi patiar?
E veſtris
ergo
magnificentiæ fontibus ortæ ad te properant, & quæ
eſt
animi tui benignitas, & celſitudo in aliquo eſſe apud te
loco
non dubitant; iure autem tibi debitæ, quòd me ſemper
alueritis
, & honestiſſimo huic meo qualecunque ſit ocio conſulueritis, vt magnæ profecto
culpæ
ſim affinis, niſi tantis beneficijs antehac prouocatus, quando maiora non poſſum; id
quod
grati animi officium foret, aliquid olim reponam.
Et quanuis hæc tenuia ſint, cle­
mentia
, gratiaque; tua fretus, ni faciam, vt impudentia potius accuſanda, quàm conatus vl­
lus
in me deſiderari poſſit.
Ac ſi quid valet ad hoc perficiendum labor improbus, & in­
duſtria
, rerum nouarum indagatrix ingenioſa, vt non deſperem, auſpice te, ſi non plenis ve­
lis
in portum, at ſecunda ſaltem, vt aiunt, nauigatione peruenire poſſe, E ſi non vulgo pla­
cere
, cuius iudicia varia, inconſtantia, neque ab omni perturbationis ſuſpicione libera ſunt:
tibi
tamen & antiquioris, hoc eſt, græcæ Philoſophiæ cupidis, quod iamdiù ſaxum voluo,
probari
; cur enim à te conſilium meum non laudetur, qui Græcè ſcias, & eius linguæ pe­
ritiſſimos
ſummo in honore ſemper habueris, tanquam ab iis ipſis omnes ſcientiarum fon­
tes
, atque illi quidem vberes, ſalubres, & perennes ſcaturiant?
Cur etiam non ab illis inſti­
tutum
meum commendetur, quos ego ſolus, & reuereor iam, & colo, quibus vetera ſanè,
nec
tamen antiquata recolo, & vnus quidem non renouo, ſed in tenebris abdita, & demer­
ſa
ad lucem in tuo nomine reuoco: & exempla domeſtica imitatus aliquid poſteritati re­
linquere
ſtudeo, cuius auxilio progrediatur vlterius; & via monſtrata contendat in ſum­
mum
? fuit enim id ciuitati, totique; ditioni tuæ penitus inſitum, & innatum, vt aliquid aſſi­
duè
cogitarent quo domi, forisque; magna gloria apud omnes eſſent.
In hac incunabula, &
rudimenta
præſtantiſſimarum artium ab Italia vaſtata reperiuntur Picturæ, Sculpturæ,
Iurisperitiæ
, Poëtices, Oratoriæ; in hac primum auctore Ioanne Boccaccio Græcæ litteræ
ſunt
excultæ.
Quàm multa Medicinæ lumina protulit hæc vna ciuitas? quot viros for­
tiſſimos
?
vt hinc maximi Reges, & Duces præſtantiſſimos, & viros ſapientiſſimos
ad
imperia regenda, tanquam ſocios accerſiuerint.
Quocunque me verto, video etiam
nunc
viros omni virtutum genere exornatos, quibus tanquàm ſtellis interstincta ditio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index