Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 1055 > >|
1ſubſtantiæ ſpecie accidens, & cogitatione & re ſeiungi poſſe, vt ab homine album. Fortè reſpon­

debis
.
Accidens præſeferre geminam notionem, alteram quidem qua eſt accidens, hoc eſt in

ſubiecto
, & ſic accidens ſine ſubſtantia cogitari non poſſe fateberis; ita enim eſt ad aliquid ne­
ceſſariò
; alteram verò qua eſt ens & in vniuerſitate naturæ, ſic pones in ipſo non contineri ſub­
ſtantiam
.
Itaque & accidens non denominatiuè, ſed nonnunquam ſubſtantiæ modo per dictio­
nem
exprimitur.
idem quoque definitur. At definitio non entis ſolùm, ſed entis per ſe exiſtit.

Et
ratio confirmat.
Siquidem exceptis ijs quæ ſunt ad aliquid, reliqua ſunt entia abſoluta ergò
à
ſubſtantia ſeparatur accidens: aliter ens abſolutum non eſſet.
Deinde accidens habet proprium

genus
, & propriam differentiam quæ ex eadem ſerie ſumuntur, per quæ definitur.
itaque ſine
ſubſtantia
cogitatur.
Attamen hoc neutiquam à Peripatetico probari poſſe cenſeo. quando­
quidem
notio entis aut generalis quædam accipitur, qua complectitur ea quæ in ſubiecto ſunt,
& ea quę non ſunt in ſubiecto.
aut manet entis ratio in ſuis partibus vt non multò poſt indica­
bimus
.
ſed quomodocunque ens vniuocè dicetur de ſuis partibus & ſecus ac conſtituerit Ariſto­
teles
.
Etenim eſſe in ſubiecto & non eſſe tanquam contradicentia diuidunt omne ens. alterum
ergo
ex his ens ſit, neceſſe eſt.
Accipiatur nunc accidens vt ens, idemque. non, vt in ſubiecto eſt,
concipiatur
à nobis, aliter in eius notione comprehenderetur ſubiectum; ergo eadem erit notio

ſubſtantiæ
& accidentis, ſiue entium omnium, in ſubiectò nimirum non eſſe.
Itaque ens vni­
uocè
complectetur omnes ſuas partes.
multoque. magis ſi rationem quandam communem cogi­
temus
quæ partibus eius communicetur.
Verùm audiamus etiam Ariſtotelem, qui tractans ac­
cidens
, vt ens ipſum à ſubſtantia ſeparari non poſſe docet a, vbi etiam de accidentis definitione

meminit
.
Ita enim, inquit, ſe habet definitio vt quodquid eſt. Ceterùm quod quid eſt non eſt
vniuſmodi
; ſed vnius primò nempè ſubſtantiæ, ceterorum ex conſecutione & ſubſtantię ſimpli­
citer
, accidentium quodammodo, & propè ſicuti Logici dicere ſolent, non ens eſſe ens non quia
ſimpliciter
ſit non ens, ſed quia non ſit quodammodo, videlicet priuatio entis, nanque, & non
ens
ſiſtit mentem; & qui audit, quodammodo quieſcit quaſi reſpondeat illi certa notio reique.
ſi­
militudo
, vt reliquis nominibus ſic & accidentia non dicimus eſſe quantitatem, aut qualitatem,
ſed
ſubſtantiam quantam ſubſtantiam qualem.
Vnde infert Ariſtoteles definitiones eſſe ſubſtan­
tiæ
ſimpliciter, aliorum verò quodammodo.
Rurſus aſſerit b ſiue nos vnum totum accipiamus

ſubſtantiam
ſenſilem cum accidentibus, ſiue etiam ſubſtantiam & accidentia non vt eiuſdem rei
partes
, ſed vt ordine quodam conſtitutas, ſubſtantia prior eſt reliquis: illa enim non ſunt ſim­
pliciter
, quantum & quale, verum qualitates & motus ſubſtantiæ, nec aliter ſe habent (ſæpè

enim
ea vox apud Ariſtotelem ſumitur, vt nota comparationis) ac non album aut non rectum,
neque
enim hæc per ſe ſunt, ſed propter album & rectum, & eorum priuationes, nec ſunt entia
ſimpliciter
, non ad aliud, niſi quòd ſunt aliquid ſubſtantiæ.
Vides igitur & accidentia conſide­
rata
vt ſunt entia, non abſolui à ſubſtantia.
Si in eo quod ſunt non exiſtunt ſine ſubſtantia, con­
ſequens
item eſt, vt per ſubſtantiam definiantur.
eadem enim ſolent eſſe principia cur exiſtat res,
& quæ in definitione ſumuntur.
Igitur & quòd ſit & quid ſit à ſubſtantia redundat in accidens.
Atque vt de eo quod eſt accidens in primis verba faciamus. planum eſt ipſum ita ſe habere ad
ſubſtantiam
, vt in ſubiecto quòd eſt dupliciter.
vel enim eſt vt primum excipiens & alteri tra­
dens
quod Latini vocant inhęſionis, vel cuius eſt aliqua pars primò excipiens, quod denomina­
tionis
appellare conſuerunt, eſt verò compoſitum, vt vita ineſt in animali per animum animus
primum
excipit vitam poſt communicat ipſam animali ex hoc ſubiectorum genere poſſunt eſſe
cauſſæ
omnes, à quibus aliquod attributum proximè pendet.
attamen ita ſe habent, vt materiam
imitentur
in eo quòd vt materia ſe habet ad id, ex quo quiddam neceſſario conſequitur.
vt ad
rubiginem
ferrum ſic & cauſſæ ad effecta, idcirco ex his conſtituitur medium demonſtrationis.

Similique modo accidentis eſſentia pendet à ſubſtantia.
quoniam hęc principia conſtituunt ac­
cidentia
, vt ex eorum definitione patet, vbi è demonſtratione elicitur.
Et profectò ſic rationi

conſentaneum
eſt.
Nanque vbi primum quidpiam alicui conuenit, cęteris ab illo communica­
tur
.
Sed quid eſt primùm eſt ipſius ſubſtantiæ. Ab illa igitur deſcendit in accidens. Oppones
hic
tu accidens quod exprimitur figura dictionis quæ ſubſtantiæ conueniat.
obſeruabis ipſum,
quatenus
definiri poteſt, ſic verò vt non in alio, ſed vt per ſe exiſtens accipitur.
An hęc non pro­
hibent
quominus accidens cum ſubſtantia cogitetur.
ſed id præſtant ſolùm, vt menti ſubijciant
in
primis ipſum accidens.
Neque ordinem naturæ peruertunt, ſed ordinem concipiendi mu­
tant
.
Nanque eadem natura eſt ſubſtantiæ quantæ, & quantitatis. ſiquidem quantitas non eſt
ſimpliciter
ſed ſubſtantiæ quantitas.
At qui concipit ſubſtantiam quantam, primum ſubijcit
quantitati
ſubſtantiam & quantum vult eſſe ſubſtantię attributum, qui uerò concipit quantita­
tem
, concipit eam quidem, vt ſubſtantiæ quantitatem; ſed cùm duo ſint ratione diuerſa, quan­
titas
& ſubſtantia, quantitatem primo vult intueri.
quaſi ſpectet non quid ſubſtantiæ ſimplici­
ter
eueniat, ſed quid, quatenus eſt quanta.
Quare abſtractum nihil aliud efficit quàm vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index