Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
ſus
Antiquos agens & oſtenſurus, terram circulo non moueri, non confugerit ad firmam illam rationem
quæ
ducitur à motibus, qui fiunt vel ſecundùm, vel præter naturam & 1. de cęlo fuerat vſurpata?
An fuerat illa ratio fortaſſe demonſtratiua, quæque ex iis conſtitueretur quæ forent nobis obſcura, atque
ab
eruditis ſolùm, & qui iam principia ſcientiæ Peripateticæ hauſiſſent, poterant capi: hęc ex nobis
notioribus
proficiſcatur, quæ itidem à renitentibus haud facilè negarentur.
Non ſanè inſueta eſt Ariſt.
talis via, pluribuſque. locis non ſine magno fructu recepta. Venio nunc ad mare. Si motus etiam
cæli
aut planetarum per continuationem æſtus cauſſa eſt, cùm per mundi latitudinem fiat ille motus,
non ſanè à diurno gubernabitur, quoniam hic fit ſecundùm longitudinem: ergo fieret à motu aliquo
planetarum
.
ſed hic diuturno ſpatio temporis abſoluitur, & tamen æſtus ſingulis diebus effici poteſt.
Rurſus qui motus ille terræ eſt qui æſtum producit? An'ne is qui ab ortu ad occaſum? At cur effi­
cit
æſtum in ea plaga quæ eſt ab auſtro ad aquilonem?
cur neque idem facit in fluminibus illis ma­
gnis
quæ cum mari comparari ſine iniuria poſſunt?
Cur ad vtrunque latus ex imo medio procedit
teſtus
vnà?
cur in horis diuerſis, & temporibus variis, hîc frequentius, alibi rarius producitur? & tantum
dum
eo motu terra concutitur, cùm ipſa ſit corpus continuum, omnes etiam eius partes agi ſimul opor­
teret
, & aquæ itidem motum eſt conſimilem.
quin cum terra ipſa mouetur, & quo minor eius moles
eſt
, eo quoque magis diſpergi: nanque etſi quiſpiam magnitudini rei motæ diſtantiam ſenſilem tribuat

in
extremis; id fortaſſe concedatur in corporibus ſiccioribus, pro in his continuitas retinetur, & altitudo
non facilè degenerat in alias dimenſiones; at in fluxilibus, cuiuſmodi eſt aqua, continuitas non ſerua­
tur
; immo leui de cauſſa corrumpitur, & magna moles aquæ ſine vllo negocio multum diffunditur,
quae
ſi motus ille eſt qui fit in occaſum, & is in ſphęra velocior eſt, quo circuli sunt maiores, cur in me­
diterraneo
, vbi circuli maiores ſunt, multò maior æſtus non fit, quae in Oceano?
ſi verò motus eſt ſecun­
dùm
latitudinem, quis aut vnde hic eſt?
oportebat enim & terram habere principium talis motus, & axem
proprium
ab axe mundi diuerſum; immò non vnum tantùm.
Verùm etiam quo pacto deſcendit æſtus
ab
eo motu quem trepidationem vocant, aut contra motus hic erit eius euenti & imaginis cauſſa: quin
ſingulis
diebus etiam pluſquàm ſemel æſtus alicubi contingat, vt in Euripo Euboïco teſtabatur Ariſt.
imago verò illa poſt multum ſpatium ſenſilis euadat. nam periodus iſtius motus ex aſtronomorum
ſententia
complectitur interuallum ſeptem annotum millium; ita vt ſi parui illi circuli ſecentur in gra­
dus
trecentos & ſexaginta, viginti annorum ſpatio ferè gradus vnus abſoluatur.
Verùm facito talem
motum
ſingulis diebus non abſolui, ſed per temporis tantundem compleri.
non ſanè ad vtraque late­
ra
librationes aquæ pares eſſe futuræ videbantur, occupante ſemper aliquid terra de alterutra parte.

quanquam & motus ille corporis cęleſtis potius, quod per ſe mobile eſt, quae terræ ab homine ſanè mentis
eſſe
cenſebitur.
Non enim hîc inſiſto, vt cùm motum eſſe negem, nec meum conſilium eſt in vniuerſa phy­
ſiologia
, quam explicandam in hac methodo ſuſcepimus, obſeruationibus aduerſari.
Nec quicquam
obſtabunt dicta Peripateticorum quibus nulla mentio de tali motu facta fuerit, cùm illa ex veterum
aſtronomorum
ſententia pronunciata ſint, quibus adhuc nil tale perſpectum fuerat, ac ſiquid accura­
tius
deſiderari poterat, ad præſtantiores in dicendo relatum, a quaſi ſatis Ariſt. foret de numero ſub­

ſtantiarum
mouentium id generatim decernere, totidem illas eſſe, quot forent motus & orbes, vt
ſingulis
ſingulæ ſubſtantiæ mouentes reſponderent.
Hæc aliaque. huiuſmodi nos perſuadere debent neque terram per
ſe
eſſe mobilem, neque poſſe p aquas à cęlo moueri.
Tranſeamus nunc ad illa quę de ei? quiete dici ſolent.
a 3. de Ge.
an
. c. 11.
a 1. Meteo.
a 12. Met.
5[Figure 5]6[Figure 6]7[Figure 7]
ERGO terram nulli obnoxiam motui præterquam affectioni, & ortui fateamur ingenuè, ſed ipſam
in
ſuo loco maximam agere quietem.
Vtrum'ne verò cauſſę quietis illæ ſint quas anteà recen­
ſuimus
ex antiquorum monumentis, mox ſpectandum eſt.
At enim ſi infinitum natura non patitur,

idque.
certiſsimis rationibus ab Ariſt. confectum eſt; profectò terra illa Xenophanis Colophonij fuit in
aliquod
barathrum non habens vbi radices ſuas infigat.
Porrò Thales ſuo ſeipſum gladio iugulat,
facit
terram in eo firmari quod per ſe conſiſtere nequeat, ſed ſi manere illam oportet, eget adhuc alia ter­
ra
, aqua enim per ſe ipſam non manet, ſed innititur terra.
Rurſus ea grauium eſt natura, vt quod gra­
uius
eſt ſubſidat, minus aut graue enatet; ſic aër in aquis ſupereminet.
cùm ergo terra grauior ſit,
quae aqua, tantum abeſt, vt aqua ſubſidat, vt potius aquæ terra ſubiicienda ſit.
Prætereà, ſi eadem eſt ratio
totius
& partium in vniformibus; ſicut ſuperuenit aquæ terra, ſic etiam quæuis eius particula ſecun­
dùm
naturam enataret: at terræ partes in aqua ſecundùm naturam merguntur: ergo & tota terra: itaque
non
tota ſuſtinetur ab aquis, quemadmodum profeſſus eſt Thales.
Facilè verò eſſet vnica ratione,
atque illa quidem acutiſsima confligere cum Anaximandro, Anaxagora, Democrito, & Empedocle:
qui
omnes vertigine commotam terram in medio quieſcere putent, vel quae ob pernicitatem motus præuer­
tatur
, ne poſsit moueri ſecundùm naturam, vt dixit Empedocles, vel quoniam præ latitudine vehemen­
tius
acta, multum aëris intercipiat, quemadmodum reliqui dixere: nanque ſtatuunt omnes motum
& quietem in terra præter naturam.
At ſi motus eſt præter naturam: ergo & motus ſecundùm na­
turam
præter quem ille eſt, qui dicitur præter naturam, ſed nullus eorum ſententia motus eſt ſecun­
dùm
naturam: ergo neque illius erit præter naturam.
Quòd ſi motus omnis aut ſecundùm, aut præter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index