Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Sed
, iudicio meo, quantum hoc in deſignando loco cæli facere neceſſe eſt.
tantum à terræ partibus
abhorret
: ſunt enim partes eius continuæ & in toto; ideoque in loco in potentia, niſi fortè refera­
tur
id ad partes illas quæ mouentur adhuc, vt mediam abſolutè conſequantur: facilè autem ſic ta­
lis
deſcriptio defendi poterit.
Quocirca dicemus, loci definitionem quæ tradita eſt 4. Phyſ. eius
eſſe
, qui eſt ſecundùm famam, ſicut aliquandò monebat Auerroës; ad hunc verò noſtrum qui
naturalis
eſt; analogicè accommodari.
Quod autem dicitur, loci proprietates eſſe continere, &
æqualem
eſſe locato.
Vt contineat etiam locus hic audiuimus nuper: eſſe verò æqualem, aut dice­
mus
illius loci proprium eſſe, qui vulgò accipitur: aut æqualitatem eſſe primorum terminorum
coniunctim
acceptorum; aut etiam eo, quo dictum eſt modo: ductis lineis à centro; quæ partem,
quæ
mouetur, cum eius ſuperficie claudant.
Quid ſi etiam dicamus eam conditionem non eſſe
in
loco naturali neceſſariam, ſolumque.
ſufficere, ſi æqualitas priuatiuè ſumatur, ideſt, quia locus &
id
quod eſt in loco, non ſint inæqualia: quoniam ſicut alia corpora quæ ſunt in eo loco, quem fa­
ma
fert, per ſuperficiem.
ita, vt ea quæ eſt locati, ſit æqualis ſuperficiei continentis: ſic grauia ſint in
loco
ſecundùm terminum qui quidem medio ipſi non ſit inæqualis?
Nolim verò te hànc diſtin­
ctionem
habere ſuſpectam, cùm ſit Ariſtotelica, cum primò tributa ſit æqualitas infinitis duobus
a quorum quia terminus eſt nullus, iure æqua dici non poſſunt, ſed quoad vnum altero maius mi­

nuſúe
non eſt, poſteà duabus vnitatibus.
b Quod item opponitur: locum naturalem ſenſilibus qua­

litatibus
in ſignitum eſſe, nullam autem huiuſmodi poſſe tribui centro: reſpondemus, eas aut in
loco
contineri, vt aiunt, formaliter & actu, aut virtute: tale verò centrum eſſe defendimus ex iis quæ
de
ſpatio corporum caducorum vniuersè pro D. Thoma ſuprà diſſeruimus.
Atque hæc de terræ gra­
uiumque
.
omnium loco decernantur.
a Zimara
Theor
. 28.
b 4. Phyſ.
T
. 26.
c Lib. de
ſenſ
.
d 2. de cęl.
T. 99.
e 4 de cęl.
T. 39.
a Pet. V.
ex
lib. de
centro
gr.
pl.
b cod. lib.
Prop. 4.
c 4 de cęl.
T. 22.
d 2. Met.
e 4. Phyſ.
T
. 42.
a Lib. 1. de
his
quae veh.
in
aqs
Prop.
2.
b Prop. 1.
c 4. de cęl.
T. 23.
d Lib. de
inceſſ
.
ani­
mal
.
e 4. de cęl.
a 1. Phyſ.
b 13. Met.
c
. 8.
8[Figure 8]9[Figure 9]
HINC optimè intelligetur, quid graue ſit, quid etiam leue: nanque graue id eſt quod fertur ad
medium
mundi per ſe, accidit aut illi, vt feratur ad medium terræ: hoc enim eſt infrà, quo grauia
ſecundùm
naturam aguntur, & vbi ſuapte natura quieſcunt: leue contra, quod à medio mouetur
& ad alterum extremum, quod eſt cęlum, ſiue eius concaua ſuperficies, & dicitur ſuprà.
atque id ſuo­
pte
nixu, ibidemque.
manet ex ſuaipſius natura, atque adeò, vt hæc vnum idemque. ſint, deorſum moueri ſe­
cundùm
naturam, moueri ad medium & eſſe graue: ex altera parte ſurſum euehi ſecundùm naturam,

à
medio, & eſſe leue.
Quanuis aut motus determinetur potiſsimè termino ad quem; cenſendum tantum
eſt
, hunc terminum, quae nobis vicinior eſſet, quae alter extremus, ab Ariſt.
fuiſſe vſurpatum. Tametſi
verò
& grauia ad medium & leuia à medio, hoc eſt, ad vltimum ſuapte natura feruntur; nón omnia
tamen grauia medium, neque omnia leuia id quod vltimum eſt, aſſequuntur. terra ſanè adepta eſt medium;
vt
etiam ſi cum aliis corporibus conferatur, in illum magis inhiet & cętera ſemper de loco deturbet:
in
partibus appetitus & facultas æqualis, ſed ex euento inæqualis eius occupatio: veruntamen quæ­
que
pars, ſi ſubtraheretur inferior, renderet ad centrum, neque ab altera, aut velocitate aut per pen­
diculosè
vinci pateretur, & quanuis partibus terræ ſublatis; aër etiam & aqua fluerent ad me­
dium
; at quælibet pars terræ cęteris paribus in aqua deſcenderet.
Ita de igni partibuſque. ipſius, quan­
tum
eſt de aſcenſu, dicere oportet.
Ideò duplex inde grauium leuiumque. genus exortum eſt, eorum
quæ
ſimpliciter & illorum quæ comparatè talia ſunt: ac, ſi cum grauibus conferantur, habentur pro­
leuibus
, ſi verò cum leuibus grauia reputantur: quanuis aqua aërem ſuperet grauitate.
Verùm quae
grauia
& leuia nomine quidem eodem, ſed diſpari ſignificato nuncupantur; ad faciliorem intelli­
gentiam
ſic dicamus.
Id quod eſt tale ſimpliciter, nomine proprio notari quod ſignificet exuperan­
tiam
, & grauiſsimum, aut leuiſsimum dici.
cętera quæ media ſunt, exprimi voce quæ minuat vim

ſignificati
, cùm vocentur talia quodammodo, & cùm communi definitione potiantur, quòd ad me­
dium
, vel à medio mouentur: ad conſtituendam inter illa differentiam, ſigillatim quoque propria
definitione
declarantur: grauiſsimum quidem, quod aptum eſt natura ſubſidere, ὑφιζάνειν Græci
dicunt
, omnibus iis quæ deorſum feruntur: contrà leuiſsimum, quod euolat ſuprà omnia quæ
ſurſum
moueri ſunt idonea.
Græci vocant ἠπ́ιπ̓ολάζειν: in qua definitione ſolùm comprehendi­
tur
habilitas: nam ſiue moueantur, ſiue maneant extra propria loca, ſic mouentur, quia moueri
poſſunt
, & manent opera impedientis; atque id ſi auferretur à medio, ſic quoque mouerentur: quare
optimè
ab Ariſt.
pronunciatum eſt, graue & leue ſignificare facultates: quæ ſanè reapſe diſtinguan­
tur
, vnde occaſionem ſumpſerit Ariſt.
decernendi de numero corporum ſimplicium, quæ tamen in
vno
quodam conueniant quod ſit ad vnum: neque enim ratio par̀ velocitatis motus, & loci repe­
titur
in iis quæ ſimpliciter talia ſunt, & in his quæ quodammodo.
quòd ſi de duobus meminit non
infrequenter
Ariſtoteles; hoc ideò factum eſt, quòd deductio in ſingula membra, tum nullius mo­
menti
fuerit habita.
Quanquam verò quiſpiam oppoſitum approbare conabitur. Et quòd idem
iudicium
faciendum ſit de repugnantia & ratione corporum & derepugnantia & ratione loco­
rum
; aquam verò ſimpliciter igni eſſe contrariam, terræ aërem: ergo & aquæ locum ſimplici­
ter
opponi loco ignis, & locum aëris loco terræ.
quare nec medius locus erit extremo contrarius.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index