Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 1055 > >|
tuæ refulget, quæ cæteris iter ad Cœlum non vſitata, nec peruulgata via commonſtrent.
Vetera non repetam: ſuperat enim laudem omnem antiquitas; tempora noſtra ſpecto. Quid
in politiorum litterarum genere Victorius quod attigit non adamuſſim expoliuit?
Quid in
arte medica non obtinuit Vidius, qui rem vniuerſam ad tenue ſic elimauit, & dulciter
elocutis eſt, vt ſi Muſæ eam artem docturæ fuiſſent, non alia certè, quàm Vidij lingua,
methodoque; vſuras fuiſſe putem?
Quoties me ſuo carmine rapit dulciſſimus cygnus ille
Bargæus?
Quid de Piccolhominis Strozisque; Kyrtaeo, uno atque altero Io. Baptiſta dicam?
Mitto complures alios insignes & philoſophos, & poëtas: hos hîc recenſere placet, qui,
quod inceperint, omnino perfecerint; aliisque; exemplum dederint, vt potius ab iis imitandi
ſint, quam quippiam illorum induſtriæ labore alieno queat accedere.
Sed conatum ſolum
magno in pretio quoque habitum domeſticis exemplis tibi ſignificare poſſim FERDINANDE
Celſiſſime.
Nam quis non ſummis laudibus in cœlum tollat Americum Veſpuccium?
Hic ignotas, & periculoſas nauigationes adgreſſus cum primus è multis prouinciis, quæ
ad occaſum, meridiemque; iacent, aliquot luſtraſſet; vnde tantum Regum Chriſtianorum
opibus acceſſerit, cum ſacris, quæ gentibus illis communicata ſunt, tum etiam diuitiis, quando
merces inde aduectæ, quibus humano generi ſalus magno cum commodo pararetur; im-
menſa theſaurorum copia, atque ornamenta regia complura ad vos comportata; quia ratio-
nem eas luſtrandi præmonſtrarit, animosque; incipiendo aliis addiderit; illi orbis parti, quam
primus ipſe peragrauit, ex ſuo nomine nomen dedit.
Ex quo liquidò conſtat præmonſtra-
tori plus habitum fuiſſe gratiæ non infrequenter, quàm perfectoribus.
Prætereo de in-
duſtria innumeros alios ciues tuos, qui nouarum artium inuentores maximas copias do-
mum retulerunt, vrbem templis auguſtiſſimis, ædificiis ampliſſimis auxerunt, & imperij
fines vni tibi latè propagarunt.
Vt non immeritò tu, qui tantos talesque; viros hodie mo-
deraris, in maximis Regibus numerari debeas: nam ſi magnum ille cenſebat imperare
non auro, ſed habentibus aurum; tu nonmodo iis, quæ poſſideant homines, neque poſſiden-
tibus hominibus imperes; ſed poſſidere ſcientes tranquilliſſimè regas.
Ego igitur, qui Pe-
ripateticam Philoſophiam non ex riuulis, ſed ex ipſo fonte Ariſtotelico miſſo omni fa-
ctionum ſtudio nunc inſtituerim haurire, & primus qui inter tuos in hac ſecta libertate
recuperata meum iudicium planè ſequar; tametſi non perficiam; cur etiam laude aliqua,
quia ſim auſus, quia cœperim, dignus non habear?
Alij nos ſequentur qui indicata ratio-
ne, & via magnum huic cœpto afferant incrementum, & id demum conſequantur, quod
in omnia tempora clarum, atque illuſtre futurum ſit: quæ enim verè cogitata ſunt, diutius con-
ſeruari ſolent, nec hominum interitu occidunt, ſed iterantur in immenſum.
AEtas finem
trophæis affert, imperia collabuntur.
Vna veritas perpetuò durat, ad quam cum omnium
proximè, quantum hominis ingenium fert, acceſſerit Ariſtoteles; nulla erit ætas, nulla
gens, nulla religio quæ ipſum nonmodò non tactura, ſed ſedulò tractatura, & aſſiduè in
manibus habitura ſit.
Vnde etiam fore confido, vt qui in vnis auctoris huiuſce veſtigiis
inſiſtat, locum in philoſophia ſit ſemper habiturus.
Video verò & propemodum auguror
te patris tui pij, felicisque; inſtituta tenentem, ita in vna litterarum omnis generis ornamenta
incumbere, vt breui talem quendam viſuri ſimus, qui quemadmodum à ciuibus tuis in cæ-
teris artibus factitatum eſt, qui eas à rudi illa vetuſtate ad priſtinam illam integritatem
ſua induſtria reuocarunt, ita Peripateticam diſciplinam ex omni Arabum, noſtratiumque;
cultura ad bonam illam, & expolitam ſit redacturus.
Talia tu commoda cupidis optima-
rum artium præſtas.
Quare laudent ciues tui pietatem, magnificentiam̀ milites celebrent,
temperantiam tui familiares admirentur, iuſtitiam, amplitudinemque; omnes ſummis præco-
niis tollant; mihi quidem vnum hoc munificentiæ genus dignum videtur, vt omnes oculos

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index