Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 1055 > >|
in te coniiciant, tu vnus in omnium ore ſumma cum tui nominis celebritate iure verſeris.
Tu verè beatus, quia Poëtas, Oratores, Hiſtoriographos, Iuriſconſultos, Theologos, Me-
dicos, & Philoſophos omnibus doctrinis excultos vni tibi contigerit alere, & habeat.
Quanquàm eſt id iam bonis temporibus inueteratum in veſtra familia, domeſticumque; tam
factum.
Extant etiamnum monumenta ampliſſima Coſmi, Laurentiique; Medicum com-
mendata litteris hominum, quos virtutis ergô diuinis beneficiis affecere.
eg quo effectum
eſt, vt complura adiumenta ab ſcientias eorum opera ſuppetierint.
Laurentius Platonem
per multa ſæcula ſepultum traxit ab inferis.
Narrant etiam Leonem X. P. M. ab hoc
viuendi inſtituto ſic allectum, vt nonmodò bonarum artium ſtudia fouerit, ſed viros doctos
benigniſſimè complexus fuerit.
Accepimus etiam cùm ei vitio quandoque daretur, quae humi-
les viros, ſed illos quidem bene doctos omni meritorum genere cumularet, reſpondiſſe ſe vir-
tute & doctrina præſtantibus opem libentiſſimè ferre, quae talem cenſuram veræ nobilitatis
eſſe crederet.
Ita multos non incitauit tantùm, ſed ab litterarum ſtudia recolenda perduxit.
Nanque illis temporibus nonmodò ſcientiarum vſus euanuerat, verùm planè conciderat omne
decus eloquentiæ Florentinæ quae ſummo ſtudio coluerant Danthes, Petrarcha Boccac-
cius, & à viris illis obſoleta & deſita frequentabantur, atque aliena ſæpius ineptiſſimè incul-
cari conſueuerant.
Itaque ipſius opera factum eſt, vt pura illa noſtra lingua reuiuiſceret, &
omnis optimarum artium cultus poſt longum temporis tractum denique emineret.
Hæc veri hominibus
ſunt officia quæ diuinæ virtutis teſtes ſempiterni ſint, non inſanarum molium ſubſtructio-
nes quas exhauriuntur æraria, vectigalia minuuntur, non ſtatuarum locationes quæ cor-
porum quidem ſimulachra ſunt, & imago quædam gloriæ adumbrata, non animorum effigies,
& ſpecies expreſſa virtutis.
Hæc munera verè regia, & admirabilia iis vti viris à quas
inſtituti ſubiecti ritè regi, & optimis morib. informari valeant, | et per bonis arteis ab con-
ſpectum
numinum beatorum efferri, vt ocio ſecuriſſimo fouentes in omnium bonorum fine con-
quieſcant
, ab quem lex naturæ, hoc eſt, ratio ſummi Dei cunctos reges iubet adſpirare.
Neque
.e. dedit imperia poteſtatesque, Deus, vt luxu reges in tanta rerum copia perderentur, neque
tam quae immenſa aliqua vorago ciuium patrimonia abſorberent, nec vt in illos qui ſub eorum
imperio ſunt, atrociſſimè ſæuirent, ſed vt Poëtæ verbis vtar, ἵνα λαοὶ ἀρετῶσιν ὑπ' αὐτῷ, hoc
eſt vt gentes rerum ignaras ab ſuum cuique bonum auctoritate & ſapientia dirigerent, cumque;
ſibi ipſi ſaperent, aliis quoque ſapere vellent.
Pupugit etiam hæc cura pij felicisque; tui patris
animum, quô & erexit duo gymnaſia, vt plurib. pateret aditus ab vires ingenij quas ipſis
natura largiſſimè afflauiſſet, & exercendas, & retinendas.
Vtor aut iam ſæpiuſcule patris
tui viri clariſſimi exemplo, non eo certè conſilio, vt te inflammem: iam enim hoc ſtudium erga
litteratos in te radiceis altiſſimas egit, cùm ſtirpem generoſam tibi natura conceſſerit, & vitæ
rationem domeſtico exemplo conformaris, ſed vt illius qui quidem omnium ætatis ſuæ princeps
extitit, audiendo præclara facinora in eius imitatione te oblectes, & immortale hoc nomen
ab noſtri beneficium cum iucunditate tueare.
Nos igitur beatiſſimos quas tuis auſpiciis
operam philoſophiæ dare, & naturæ arcana perſcrutari ſucceſſerit.
Quocirca maximam nob.
ipſis iniuriam faceremus, ſi tantam occaſionem ſineremus elabi de manibus. Nam quem in hiſce
ſtudiis plurimum potestas, id diuinitus ciuib. populisque; tuis largiſſimè datum eſt, ingenium ab exco-
gitandum acutum, ab memoriam firmum, & diuturnum; cupiditatem quæ cuncta aſſequitur, tu
tuo exemplo concitaſti, tuaque; opera concitatam aſſiduè foues.
Quocirca verendum non eſt, quin
iter quem ab gloriam tu illis oſtendiſti, & ij ſuſcipiant, & ſuſceptum ſumma conſtantia teneant: ha-
bent enim vnde diſcant.
Nanque & eandem viam quae maiores tui munitarunt, tu ab ætatis initio
ſub Angeliis ingreſſus es, & ſub eiſdem Angeliis conſtantiſsimè retines, neque retines tantum,
ſed iugiter amplificas, qualia verò ſunt inſtituta principum, tales populorum mores eſſe ſolent.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index