Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 1055 > >|
Itaque Homeri iudicium nouimus à ſapientibus eſſe approbatum, qui exultantem Aga-
memnonem primis illis temporibus induxerit.
Vlyſſe & Achille mirandis inter ſe modis al-
tercantibus, vt vſque etiam ab conuicia euehi ſolerent, & Ageſilai prudentiam omni illuſtri laude
celebratam qui æmulationem, veluti ſtimulos quoſdam intulerit reip.
et ſemper adeſſe ſtu-
duerit, quem inter ſe ciues boni contendant, augente ſtudia contentione, concordia verò con-
ciliante
deſidiam.
Quo factum eſt, vt viri doctiſſimi, quanuis ſuos commentarios ſuppri-
mendo reprehenſionem ſe fugere intelligerent, quia poſteros tanto bono priuare non ſolùm
iniurium, ſed impium & nefas eſſe iudicarent, quanuis etiam eorum iudicia ſubituri eſſent,
qui fortaſſe plus, quàm ipſi de ſe intelligerent, aliòque; per cogitationes ſuas diuerterent,
contenti fuerint, ſi ita ſua probarentur, vt tanquàm diſputata contentius aditum ab ve-
ritatem patefacerent, cuius quiſque bonus nonmodò ſtudioſus, verumetiam curioſus eſſe de-
bet.
Nam latet veritas in profundo, & diuerſis veriſimilibus inuoluta variis etiam mo-
dis tentat mentes noſtras, & in diuerſa ſtudia rapit.
Cùm igitur ego quoque à Celſiſſimo
Patre tuo in veſtra præclariſſima collegia fuerim cooptatus & adhuc auctoritate tua
negocium publicè docendi ſuſtineam, tibi gratias ago immortales, & in eo me laudo, fortu-
natiſſimumque
; prædico cui datus ſit locus ingenij mei vires experiendi, & ea narrandi quæ
ocium litterarum merito tuo mihi ſuppeditat, & vſu quotidie cognoſcendi partem aliquam
veritatis, quae ſi poſteritati communicauerim, & grati animi officio erga te functus eſſe
videar, & in alios, ſi fieri potest (vt eſt humana conditio) boni aliquid contuliſſe.
Et quanquam
multa me ab incepto deterrebant, cum quia poſteriores cogitationes meliores eſſe ſolerent,
tum quòd plura in dies experientia rerum magiſtra ſapientiſsima doceret, non pauca etiam
lectio | iterata librorum, complura nouæ diſceptationes, & ſcripta diſertiſsimorum hominum quæ
ab meas manus quotidie veniebant; vicit tamen illa cura, vt cæteris, ſi poſſum, quoquomodo
prodeſſem, maximeque;, vt meæ ergate voluntatis aliquod ſignum darem.
Acceſſerunt exhor-
tationes amicorum, qui eg tam diuturnis laboribus aliquid expectabant: nuper etiam magnum
momentum attulit huic meæ deliberationi, & coram Piſis, & per litteras eruditiſsimus, atque
integerrimus vir Thomas Finckius Vuetſpergenſis, cuius iudicium cùm ſemper maximi fe-
cerim, in hoc etiam eius auctoritatem ſequi non dubitaui.
Quapropter è noſtris ſermonib. atque
diſceptationib. tanquam mundus quidam Empedocleus è lite exortus adhic liber ab te rectà con-
tendit, clientis tui fidem, laborem, ſtudium, & induſtriam tibi ſignificat; ob id à te hilarè ſe acce-
ptum
iri ſperat.
hoc vnum expetit; id ſi fuerit aſſecutus, alacritatem quoque aliis addet quos
iam ſub eiſdem auſpiciis edere cogitauimus, vt ab te quae primùm aduolent, & perpe-
tuæ erga te pietatis noſtræ ſint optimi teſtes.
Vale. Piſis XIV. Kal. Decemb.
CIO IO LXXXVII.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index