Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 291 > >|
etiam neceſſaria, quæ nos ſapientia docet: huiuſmodi ergo omnia
cùm libris contineantur, meritò optimus quiſque librorum bono-
rum perpetuitati atque in columitati fauere debet.
C. Caligulam exe-
cramur ſolum ob id quod Vergilij, & T.
Liuij ſcripta delere cogi-
tauerit.
Quid facturi eſſemus, ſi feciſſet quod cogitauerat? Eſt in ſa-
pientum monumentis bonum ſine malo, mens ſine corporea labe:
Virtutes abſque uitijs, gratiæ & iucunditas ſine ſorde, & immundi-
tia, uoluptas ſine dolore, conuerſatio abſque tædio, delitiæ abſque miſe
ria nuda, omnia bona præſtant, atque laudabilia ab omnibus morta-
litatis exuuijs libera, tantum commodi afferunt libri.
Sed & in eo-
rum electione ac ſtudijs modus, ac medio critas quædam ſeruanda
eſt, quæ ſi quis neglexerit non leui incommodo afficietur: eam an-
tiqui rationem alij proportionem appellarunt, non equidem etiam
in pertritis tam facillimam, ut rentur homines: nam in alijs rebus per-
obſcuram eſſe fatentur, ego difficillimam puto undique, & magis for
ſan ubi non exiſtimamus.
Vnde plures decidere uidemus magnis
cum auxilijs, & euidenti ſpe: quid aliud eſt in cauſa quàm ignota
menſura rerum?
quam tamen plerique tenere ſe putant. Ergo, cùm
ſummum bonum in hac menſura ſitum eſſe cernerem, ut clarè oſten
dunt muſicæ uoces, quæ non niſi indiuiduo (ut ita dicam) ſpatio
ſeu loco ſtare poſſunt, ita & in figuris picturarum & ſtatuarum, &
diebus decretorijs, & negotijs ciuilibus operę pretium me factu-
rum exiſtimaui, ſi omnia hæc quæ latè patebant breuiter in unum
redegiſſem, non tantum ne lectorem tædio afficerem, quàm ut quòd
aliàs do cui, breuibus tractationibus, & plura continerentur, & faci
lius docerentur.
Cum uerò bona fortuna quædam effeciſſet, ut tibi
libellum dedicaſſem de Prouidentia ex conſtitutione temporum,
longe meliore occaſione nominis tui typographi obliti ſint, indi-
gnum fore putaui, ut non ærea (quemadmodum cum Glauco Dio
medes) cum aureis commutarem.
Itaque infinitis licet circumuentus
negotijs totus huic operæ in cubui, atque adeò ut præter ſpem unius
anni penè ſpatio liber abſolueretur.
Qui cum tibi (ut dixi) iam iurè
deberetur, tamen magis dedicandum putaui, quod non ego ſo-
lum quanquam id maximè, ſed communis conſenſus ho-
minum exiſtimet, te ſingulari uirtute omnibus
ſtudioſis plurimum fauere,
Vale.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index