Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 291 > >|
I. Proportionem in proportionem duci, eſt ſuperiores numeros atque inferiores inuicem ducere. pagina 6
II. Proportio extremorum producitur ex intermedijs. 7
III. Si proportio ex duabus proportionibus in quatuor terminis producatur, ipſa uerò proportio inter duas alias quantitates fuerit conſtituta: conſurgent trecen­ti ſexaginta modi productionis proportionis. 7
IIII. Si fuerit proportio primi ad ſecundum, producta ex proportionibus tertij ad quartum, & quinti ad ſextum, producetur etiam ex proportione tertij ad ſextum, & quinti ad quartum. 8
V. Si fuerit proportio primi ad ſecundum, producta ex proportione tertij ad quartum, & quinti ad ſextum: erit proportio tertij ad ſextum, producta ex proportionibus primi ad ſecundum, & quarti ad quintum. 8
VI. Ex trecentis ſexaginta modis producendarum proportionum triginta ſex tantum eſſe neceſſarios. 9
VII. In modis qui neceſſariò producuntur ex duabus proportionibus, cum duæ quantitates ex illis quæ modos conficiunt, æquales fuerint: proportio producta ad quatuor quanti­tates omiologas reducetur. 10
VIII. Si duarum proportionum ſuperiores numeri alternatim cum inferioribus multiplicen­tur atque coniungantur, erit proportio aggregati ad productum ex inferioribus in­uicem proportio, ex primis proportionibus compoſita. 11
IX. Si duarum proportionum ſuperiores numeri alternatim cum inferioribus multiplicen­tur, minusque productum ex maiore detrahatur, erit reſidui ad productum ex inſe­rioribus proportio uelut illa, quæ relinquitur detracta minore proportione ex ma­iore. 11
X. Si fuerit alicuius quantitatis ad unam partem proportio, uelut alterius partis ad ſecun­dam quantitatem, erit proportio cuiuſuis quantitatis eiuſdem generis ad ſecundam compoſita proportio, ex proportionibus eiuſdem quantitatis, aſſumptæ ad utranque partem primæ quantitatis ſeorſum. 11
XI. Proportio aggregati quarumlibet duarum quantitatum ad aggregatum duarum æqua­lium quantitatum eſt, compoſita ex proportionibus primis, & diuiſa per duplam. 12
XII. Propoſitis duabus proportionibus unam alteri iungere abſque multiplicatione. 12
XIII. Proportio confuſa aggregata primæ & tertiæ quatuor quantitatum omiologarum ad aggregatum ſecundæ & quartæ, eſt uelut compoſita ex eiſdem diuiſa per du­plam. 13
XIIII. Proportiones confuſæ & coniunctæ in tribus quantitatibus inuicem commutantur. 13
XV. Si fuerint quatuor quantitates proportio confuſa, aggregati primæ & tertiæ, ad aggre­gatum ſecundæ & quartæ, erit ut monadis addito prouentu, qui fit diuiſa differentia, differentiarum primæ & ſecundæ, atque quartæ & tertiæ, per aggregatum tertiæ & quartæ ad ipſam monadem. 14
XVI. Omnium quatuor quantitatum propoſita prima, quæ non minorem habet proportio­nem ad ſuam correſpondentem quàm alia ad aliam, erit proportio confuſa illarum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index