Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 403 > >|
Eſt & alius machinæ modus ( vt intelli­
go
) Auguſtæ, qui tamen ſub hoc genere
comprehenditur
.
Columna verſatilis A B,
rota
cum paxillis vertitur à flumine, iuxta
14[Figure 14]
rationem
à nobis ſuperiùs declaratam, dum
de
motuum tranſlatione ageremus.
In ea
curriculi
pro numero cochlearum, gratia
exempli
, CDEFGHK, & cochleæ pro nu­
mero
vaſorum, & vaſa pro altitudine: vaſa
autem
LMNOPQR, fixa in columna ST.
Verſa A B, vertuntur in curriculis cochleæ
omnes
, quarum infima C, haurit aquam
ex
ſubiecto flumine, & transfundit eam in
vas
L, à quo haurit cochlea D, transfun­
dens
aquam in vas M, atque ita vno motu
columnæ
A B, C in L, D in M, E in N,
F
in O, G in P, H in Q, K in R, aquam
fundunt
, haurientes è ſubiectis vaſis.
R, au­
tem
transfert aquam per os V, in locum de­
ſtinatum
.
Contingit rurſus dubitatio: quia
cochleæ
ore ſuperiore aſcendente, aquam
mittere
haud debent.
Quamobrem primam
triplicem
fecimus.
Sed videntur ſubſultem
effundere
dum aſcendunt: quia ( vt demon­
ſtratum
eſt) partes deſcendunt, & aqua tota
deſcendit
, quam ob cauſam compreſſa exi­
lit
: ſed non quemadmodum ore cochleæ
deſcendente
, ſed pluribus circa eundem axem
cochleis
poſitis, fit continua non ſolùm,
ſed
æqualis aquarum effuſio.
Atque hæc de
machinis
iuxta prima genera, & ſpecies di­
cta
ſint.
Sed poſtquàm de motibus natura­
libus
ſermonem habuimus, qui in loco
fiunt
, par eſt vt quid ſit locus intelligamus.
Nam & hoc eſſe quintum naturalium rerum
principium
ſuppoſitum eſt: ſuppoſitones au­
tem
, ſecundùm ſenſum demonſtrationi­
bus
ipſis ſunt firmiores.
Quid igitur ſit locus,
ſciendum
eſt.
Eſt igitur locus, vltima corpo­
ris
ſuperficies, corpus contentum ambiens.
Manet autem recedente corpore, quia ad cœ­
li
ambitum comparata eſt.
Manifeſtum eſt
igitur
, locum quemlibet æqualem eſſe cor­
pori
in eo contento ad vnguem: & quòd om­
ne
corpus eſt in loco, & quòd in omni loco
aliquod
corpus eſt.
Nam omne corpus ſuam
habet
extremam ſuperficiem, & illa vbi nul­
lum
aliud ſit corpus à quo contineatur vt vl­
timum
, cœlum eſt ei locus: alia autem cor-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index