Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 403 > >|
1 15[Figure 15]
Primùm igitur ſic declaratur. Manife­
ſtum
eſt in ſtateris, & in his, qui pondera
eleuant
, quòd quantò magis pondus à tru­
tina
, magis graue videtur: ſed pondus
in
G diſtat à trutina quantitate BC lineæ,
& in F quantitate FP, ſed CB eſt maior FP,
ex
decimaquinta, tertij elementorum Eu­
clidis
: igitur lance poſita in C, grauius pon­
dus
videbitur quàm in F, quod erat primum.
Ex hac etiam demonſtratione manifeſtum
eſt
, libram quantò magis diſcendit verſus
C
ex A, tantò grauiùs pondus reddere, &
velociùs
moueri: at ex C verſus Q, contra­
ria
ratione pondus reddi leuius, & motum
ſegniorem
, quod & experimentum docet.
Secundum verò ſic demonſtratur. Quia enim
CE
eſt æqualis FG, ſumatur CH æqualis
CE
, eritque æqualis CH ipſi FG, quare re­
cta
ſubtenſa CH, æqualis rectæ ſubtenſæ
FG
.
Igitur ex octaua primi elementorum
angulus
BFG, æqualis erit angulo BCH.
Igi­
tur
ductis ad perpendiculum rectis FL &
HK
, minor eſt angulus FGL. qui & ipſe
eſſet
pars coæqualis BFG, ex quinta primi
elementorum
, angulo KCH.
Igitur latus
HK
, maius latere FL: nam rectæ FG & HC
æquales
fuerunt, & trigoni orthogonij ſeu
rectanguli
: igitur BN maior OF, & ideo
BM
maior OP.
Dum igitur libra mouetur ex
C
in E pondus deſcendit per BM lineam, ſeu
propinquius
centro redditur quàm eſſet in
C
, & dum mouetur per ſpatium arcus FG,
deſcenditque
per OP, & BM, maior eſt OP.
Igitur ſuppoſito etiam quod in æquali tem­
pore
tranſiret ex C in K, & ex F in G, adhuc
velociùs
deſcendit ex C, quam ex F.
Igitur
grauius
eſt in C, quàm in F.
Ex hoc autem
demonſtratur
quod dicit Philoſophus, quòd
ſi
æqualia ſint pondera in F & R, libra ta­
men
ſpontè redit ad ſitum CD, vbi trutina
ſit
AB.
Nec hoc demonſtrat Iordanus, nec
intellexit
.
Similiter cur trutina QB poſita,
atque
infrà libram ipſam, velut accidit con­
uerſa
libra, vt manu trutinam teneas ſuper­
incumbente
libra pondus quod iam deſcen­
derat
tractum ad R, vbi æquale aliud ad
conſtitutum
in F, vel lances omninò vacuæ
ſint
, non ſolùm non reuertuntur ad ſitum
CD
, ſeu perpendiculi, imò magis R deſcen­
dit
verſus Q & F aſcendit verſus A. vt expe­
rimento
patet.
Hoc etiam Iordanus non de­
monſtrauit
.
Ariſtoteles dicit hoc contingere,
quum
trutina eſt ſupra libram, quia angu­
lus
QBF metæ, maior eſt angulo QBR, Et ſi­
militer
quum trutina fuerit QB, erit meta
AB
, & tunc angulus RBA, maior erit angu­
lo
FBA, ſed maior angulus reddit grauius
pondus
: igitur dum trutina ſuperius eſt F,
erit
grauius R, ideo F trahet libram verſus
C
, & dum fuerit inferius R, erit grauius
quàm
F, ideo trahet libram verſus que Quòd ſi
quis
obiiciat, igitur pondus in F, erit gra­
uius
quàm in C, trutina in A appenſa cuius
tamen
oppoſitum iam eſt demonſtratum.
Reſpondemus, quòd latior angulus à meta,
facit
pondus grauius, quum rectæ fuerint

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index