Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 403 > >|
Optima igitur calx eſt, quæ ſuperfuſa
aqua
maximos edit ſtrepitus, & ignem
concipit
, ligna accendens proxima.
Eſt hęc
plerunque
coloris cinerei: nam in candida
iam
ignis exhalauit, quia aër ingreſſus eſt:
candor
enim fit ingrediente neceſſariò aë­
re
.
Talis autem ex ſolidioribus lapidibus fit:
nam
lapides, vt ſolidiores extiterint, maio­
rem
& diuturniorem calorem retinent.
Quo­
modo
verò calor in his quæ ardent relin­
quatur
, & motu ac coitione ignis accen­
datur
, inferius oſtendemus.
Verùm motus
non
ſolùm penetrare magis cogit, ſed & ca­
lorem
ipſum accendit, atque ( vt dixi ignem
igne
calidiorem reddit.
Nihil mirum igitur
eſt
fulmini tantam ineſſe vim, ac ignem
illum
, quaſi ab aliorum ignium natura alie­
num
miracula quædam efficere.
Namque ob
motum
celerem non ſolùm magis penetrat,
ſed
ignis ille multò calidior reliquo omni
igne
exiſtit.
Itaque omnia animalia præter
hominem
ſolo contactu occidit, hominem
verò
vix vnquam euadere licet.
Euaſit tamen

Ioannes
Maria Cardanus, & ſuperuixit raro
miraculo
.
Quis verò eſt alius ignis, qui ſolo
contactu
occidat ( hoc igitur ei ) proprium
eſt
, quòd calidiſſimus ſit calidiſſimorum, at­
que
( vt ita dicere liceat ) ignis ignium.
Quamobrem & multum refert, an procul, &
& ex alto veniat, aut prope.
Itaque illæſa
quandoque
crumena pecunias colliquat: ne­
que
eſt enim hoc aut fabuloſum, aut mirum.
Namque quod lædit, aut mole, aut mora
corrumpit
: hic cùm tenuiſſimus ſit, crume­
nam
non diſcerpit: cùm verò velociſſimè
moueatur
, non hæret, atque ob id crumenæ
innoxium
.
Tranſire autem nec hærere ob
ſubtilitatem
in crumenam docet aër, qui &
ipſe
vacua diducta crumena ingreditur, at­
que
illam implet: quod fieri non poſſet, ni
per
abditos meatus ingrederetur, quando­

quidem
ipſius os diligenter obſtructum ſit.
Ergo ignis ſcintilla, fulminiſque pars aëre
ipſo
longè tenuior, poſtquàm ingreſſa fue­
rit
, metallo infigitur, ac præſtantiſſima illa
vi
, tum impetu, ipſum repentè liquat.
Hanc
tam
excellentem caloris ac ſiccitatis ïmmo­
dicæ
vim, velut raram, & ob raritatem oc­
cultam
, quidam turpiter proprietatem ap­
pellarunt
, cùm conſtet immodicum eſſe ca­
lorem
, ac ( vt dixi ) ignis ignium.
Mirum
autem
minimè eſſe debet, ignem hunc, aut
alium
quempiam, lapides accendere poſſe.
Nam ferrum haud candens, tamen accen­
dit
lignum & ardere facit, & lignum ſul­
phur
, quamvis lignum non ardeat & ſul­
phur
vitæ aquam vocatam: quod enim ſo­
lidius
eſt, quod potentia tenuius eſt euincit.
In ſolidiſſima igitur materia ignis feruen­
tior
lapides accendere poterit.
Latet autem
hoc
, quod magno vſui eſſe poteſt ad vr­
bium
expugnationem.
Oportet autem cùm
magno
motu hoc ignium genus neceſſariò
coniunctum
eſſe, & ( vt dixi) in ſolidiſſima
materia
.
Sed cur fulmen columnas non fe­

rit
, non carinas?
Rarò quidem hæc ferit, non
tamen
nunquam: nam Florentiæ in æde
maxima
, ſeu potius in ædis ambitu, vidi­
mus
columnam fulgure percuſſam ac viola­
tam
: non tamen ferit frequunter, nec adeò
diſiicit
, quòd ob rotunditatem ictus labatur.
Carinas non ferit eadem ratione, niſi rarò:

nam
vltra quinque cubitos ſub terra deſcen­
dere
negatur.
Humilis autem eſt carina na­
uis
, ac celſa maius, quam frequenter tangit.
Ergo certum eſt contra fulgura auxilium,
profundis
ſpecubus ſe abdere: tutiùs enim
hoc
quàm vel lauro coronari, aut vituli ma­
rini
pelle tegi, aut æquilæ, aut hyacinthum
lapidem
geſtare: nam negant hæc fulmine
tangi
.
Quidam ficum pro lauro ſcripſerunt:
laurum
cohibere comitiales & dæmonas, id
eſt
, perſuaſionem illam meticuloſam.
At de
hyacintho
inferius diſputabimus: nam non
leues
ſunt autores, qui hoc affirmant.
Fulmi­

nis
admiranda vis olim fuit, ſed deſiit eſſe,
bellicorum
tormentorum nunc effectibus &
copia
: parum enim abeſſe videntur à fulmi­
nis
violentia.
Illud vnde veniat, & quam
procul
, neſcimus, neque quantum ſecum
ponderis
ferat.
Sunt etiam qui affirment
ſolum
ignem eſſe cum impetu, lapidem nul­
lum
.
Hoc ſolùm certò ſcimus, turres inte­
gras
quandoque vno ictu diſiici.
Cardani è
turre
vnica, quæ ſola ſupereſt, ſed antiqua
tamen
, laterum pluſquàm 12000. vno ictu
excuſſit
, ac diſiecit.
At machinæ 60.
pleræque
pondo ferri per 5000. paſſuum
( mirabile certè dictu, ni dicto experientia
fidem
faceret ) ferunt: eædem muros qua­
tiunt
, excutiuntque turritas vrbes, nec vlla
vis
tanto malo reſiſtere poteſt.
Leuiſſima
ære
ex Cyprio factitio tubæ in modum ca­
nalis
efficitur.
Neque arctiores, aut latiores
in
imo eſſe decet, quippe latiores à pila non
exactè
cluduntur, & ideò minus habent im­
petus
.
Quòd ſi cludantur, periculum fracturæ

ſubeunt
, ob pulueris multitudinem: Arctio­
res
autem ni longiores efficiantur, quantum
oportet
pulueris minimè ſuſcipiunt.
Si lon­
giores
in imo fiant, breuiores euadunt ſupe­
riùs
, ob idque multum virium.
Quòd ſi non
quantum
oportet pila deſcendat ferrea, reli­
cto
vacuo debiliorem ictum reddunt, & ma­
chinam
agitant, ac etiam quandoque fran­
gunt
.
Et tamen artifices, magno Principum
malo
, ne apertiſſima ratio vilior videatur,
menſuras
quaſdam fingunt arctiores, alij
in
imo, alij latiores facientes perperam,
cùm
vna ſit ratio, vt vndique æquales
ſint
, optima & ſecuriſſima.
Machinæ ad
ſphærulam
ponderis ratio centupla, vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index