Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 403 > >|
Erat & aliud dubitatione dignum: quo­
niam
ignis quiddam à quocunque calore ſe­
paratum
videbatur, non tamen eſt, licet co­
lorem
mutet, & ſibi ſimilem facilè gignat.
Sed non omnis ignis ſplendet: etenim fer­
rum
igneum ſulphur accendit & vrit, ex
quo
patet ipſum ignis iam formam conce­
piſſe
, nec tamen ſplendere.
Ita diuerſa ra­
tione
ignis quem ardens aqua emittit, non
ſolùm
ob ſubſtantiæ raritatem, ſed quia mi­
nus
calidus eſt: ob id etſi conſumatur &
ſplendeat
, vix dicam illum ignem, qui lin­
teum
cui inhæret, & quod aqua ipſa maduit,

non
vrat, ignem dici debere.
Eadem ratio­
ſic
ſi diutiùs diſtilletur, attenuetúrque ma­
gis
, magno miraculo manus ardebit, neque
ſentiet
.
Itaque ſi quis rectè inſpiciat, poſt­
quàm
calor certam metam attigit, ignis di­
ci
meretur: hæc autem meta non vna eſt,
ſed
quum aërem vincere poteſt.
Quum verò
iam peruenerit, ſplendoris & lucis ac ro­
boris
tantùm acquirit, quantum etiam ca­
lor
ipſe, ipſéque ignis augetur.
Vim verò
iuxta
ſubſtantiæ, cui ineſt, denſitatem: nam
pruna
calidior ob id flamma eſt, adeò vt py­
rius
puluis à pruna ſtatim à flamma vix ac­
cendatur
: atque id qui cauſam ignorant,
tanquam
rem magnam admirantur.
Ergo
vt
ab initio dixi, ignis nihil aliud eſt, quàm
calor
valde magnus cum ſiccitate iunctus:

nam
abſque ſiccitate ignis eſſe non poteſt,
aliter
aqua feruens ignis eſſe poſſet.
Non
minus
igitur ignis eſſentia à ſiccitate ipſa
pendet
, quàm à calore.
Hac igitur de cau­
ſa
faces è quocunque ligno facere edocti
ſumus
: ſed ſi ex denſiore ac ſolidiore, diu­

turniores
.
Stolonem querneum, cubi craſ­
ſitudine
à vertice ad imum diuides in pluri­
ma
fruſta, velut duodecim, aut ſexdecim,
pluráve
, ita vt imum integrum maneat, in­
de
ſiccetur in furno duobus, tribúſve die­
bus
: excluſo itaque humido aqueo quum
remaneat
quod pingue eſt, ardet vt tœda:
& ſi longitudine hominem æquat, durat
alacris
flamma per horæ ac dimidiæ ſpatium
lumine
ſplendidiſſimo.
Ergo, vt iam dixi,

tam
frigidis ignis extinguitur, quàm humi­
dis
obruitur: ab humidis quidem duabus cau­
ſis
, tum vt contrariis, tum quòd reſpirare ac
moueri
illum prohibeant: à frigidis autem,
ſolùm
vt contrariis.
Ab aqua igitur, triplici
ratione
extinguitur.
Nunc tandem ſupereſt, vt cauſas gene­
rationis
illius oſtendamus, neque leuem
habent
in ſe obſcuritatem.
Igitur primò,
quot
modis fiat conſideremus.
Fit autem
propagatione
, antiſpaſi percuſſione, fri­
ctione
, putredine, coïtione.
Nam qui vel
ſpeculis
concauis, vel ſphærulis perſpicuis
generantur
, ad coïtionem manifeſtè perti­
net
.
Sed coïtionis obſcura ratio non eſt, nam­
que
ſi denis viris nummos denos diſtri­
buas
, ſinguli habebunt nummum: ſed ſi in
quinque
, binos.
Si igitur calor qui per ma­
gnum
ſpatium diſperſus eſt, in vnum con­
trahatur
, quicquid magnæ illi quantitati
inerat
, & modicæ illi ineſt: quamobrem
magnus
calor in paruo ſpatio contentus,
magnos
effectus producet, magnúſque ob
id
dici merebitur, atque ob id ignis.
Hoc
enim
adeò planè expoſitum eſt, vt repetere
haud
ſit neceſſarium.
Sed qui antiſpaſi fit,
ad
coïtionem reducitur.
Non enim ob aliud
antiſpaſis
accedit, quàm quòd in vnum co­
git
: ergo & huius cauſa cognita eſt.
Propa­
gatione
autem oſtendimus quomodo gene­
retur
ſuperius.
Vnumquódque enim natura
conſtantium
atque mortalium ſibi ſimile ge­
nerare
aptum eſt, itaque nihil mirum ex ig­
ne
ignem accendi: verùm frictio & percuſ­
ſio
à motu initium habent: putredo autem
non
ſufficit ignem accendere, ſed vel alio
calore
confirmatur, aut motu, aut antiſpa­
ſi
, atque coïtione.
Itaque ſi quo modo mo­
tu
ignis accendatur docuerimus, modos om­
nes
ſimul quibus ignis accendi poſſit de­
monſtrabimus
: & quòd tantùm tres verè
ſint
, coïtio, propagationem motus, quan­
quam
longè plures eſſe videantur.
Oſtende­
re
autem quomodo ignis à motu generetur,
non
aliud eſt, quàm quomodo motus ſit
cauſa
caloris demonſtrare: nam ſi motus eſt
cauſa
caloris, erit & augmenti illius.
Ignis
autem
( vt diximus ) nihil aliud eſt, quàm
color
in immenſum auctus.
Ergo quónam
pacto
motus calefacit, inquirunt Ariſtote­
lici
, ac multa nugantur: tandem verò ad id
redeunt
, vt calor ſit effectus motus: eſtque
hoc
ac ſi dicerent, Neſcimus.
Idem enim
per
idem oſtendere, certum nugacis atque
imperiti
argumentum eſt.
Quid tandem obſ­

curè
& ſuo more dixerunt quidam, quòd
calor
hic in aëre iam eſt, ſed per motum ad
formam
illam deducitur, eſſéque hunc ca­
lorem
illum qui à deſideribus prouenerit?
O egregium hominem: calida non cenſent
aſtra
, inde calorem illum aſtrorum ignem
eſſe
volunt.
Quòd etſi caliditatem efficere
ſidera
, quæ calida eſſe negant concedatur,
rurſus
dubitatio emergit, quomodo calo­
rem
illum motus augeat.
Certum enim eſt,
conceptam
caliditatem antè à ſyderibus abſ­
que
motu nondum eſſe igneam.
Alexander

rectè
ſentit in hoc, quòd non ex lapidibus
excutitur
ignis, ſed aër qui ibi continetur,
attritu
repentino vertitur in ignem.
Sed ſi
ita
eſt, cur non è ſolidiſſimis lapidibus, vt
porphyrite
, ac duriſſimis magis excutitur,
quàm
à mollioribus, vt chryſtallo & chal­
cedonio
?
Rurſus, cur non è duobus lapidi­
bus
eiuſdem generis magis, vt chryſtallinis,
quàm
è chryſtallo & chalybe ignis proue­
nit
?
Deinde, cur ( quod maximum eſt ) ſi
ſolus
aër accenditur, ſcintillæ illæ magna
ex
parte, ac veluti graues, lento proceſſu
deſcendunt
?
Nam purus ignis, aut non deſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index