Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 403 > >|
Situla aqua
plena
circun­
uoluta
cur
non
effunda­
tur
.
Quòd igitur à raritate fiant hæc, & quo­
modo
, oſtenſum eſt.
Operæpretium autem
erit
, vt demonſtremus, hos motus à vacuo
nulla
ratione fieri poſſe.
Hoc autem infrà per
exquiſitas
rationes declarabitur.
Nunc autem
ſufficiat
tantum declaraſſe ſenſibili quodam
experimento
, quantum ad rationem inſtru­
mentorum
docendam ſufficiat.
Nam ſi fatiſ­
cant
rimis machinæ, iam nullus vacui metus
eſt
, & tamen trahunt, ſed tantò debilius, &
maiore
difficultate, quantò hiant magis.
Hócque fundamento machinæ omnes con­
ſtant
, quæ alioquin ab indiuiſibili quadam
ratione
pendêrent, eſſétque ob id omnes ſta­
tim
inutiles, vel ſaltem non diuturnæ.
In non
exactis
ergo operibus atque vetuſtis manet
etiam
vſus: fruſtatio verò pro erroris magni­
tudine
.
Attractio igitur à forma fit, quæ dum
metuit
aliam conſequi raritatem, ne pereat,
quantum
poteſt, reſiſtit.
Oſtendimur enim
ſuperiùs
, mutata ſubſtantia atque denſitate,
mutari
quoque formam.
Quòd ſi metu vacui
fieret
attractio, quaſi conſentiente vniuerſo,
eſſet
hæc attractio infinita, ſed non eſt, ve­
rùm
pro quantitate formæ, & elementi ac
inſtrumenti
continentis.
Nam canalis paruus
aquam
modicam haurit, nec trahit plumbi
magnam
molem.
Indicio igitur hoc eſt, à
forma
fieri hanc attractionem, & pro viribus

eius
atque magnitudine.
Eſt & tertia conie­
ctura
, quòd plana quæ non fatiſcunt, attamen
diſiunguntur
.
At hoc fieri nequiret, niſi ad­
miſſo
vacuo.
Inter plana igitur quæcunque
dum
clauduntur, aër intercipitur, qui vetat
plana
diſiungi quoad licet.
Sed cum (vt dixi)
pro
ſui robore ſolùm impediat, maiore nixu
vincitur
.
Solùm illud obiicies, quòd à minore
aëre
minùs hæc diſiunctio impediretur, at
magis
tamen impeditur.
Vt enim magis pla­
na
ad vnguem coierint, minùs aëris inter­
cipitur
, & tamen difficilius diuelluntur.
Sed cauſa eſt, quia magis neceſſe eſt aërem
illum
à propria forma recedere, quò magis
rareſcit
.
Conſequitur enim, vt dictum eſt, alia
ſubſtantia
quædam, & noua generatio, quæ
vt
à priore magis recedit, maiore labore
conficitur.
At dices: Aëre rarefacto, quid aliud
poteſt
generari quàm ignis?
Ignis autem ca­
lidiſſimus
: at inter plana nulla eſt manifeſta
caliditas
, imò frigus.
Sed non eſt ignis ſeu
æther
calidus: hoc enim inferiùs declarabi­
tur
.
Quod enim humidum eſt, ſi attenuetur,
non
in ignem, ſed in ætheris tranſit natu­
ram
: aër autem humidus, & æther minimè
calidus
eſt.
Confeſtim verò alio in ingredien­
te
aëre, fit mixtio.
Vas ſit aqua plenum, cuius ſupremum E,
imum
F, in quo canalis A B C.
Sit autem
CD
, linea æqualiter à finitore diſtans, ſecun­
dùm
quem libella ducitur.
Impleatur autem
canalis
ABC, aqua, & emittetur aqua per
C
, dico, quòd exhauriet quicquid eſt aquæ
ſupra
C D, lineam: nihil autem eius quod
eſt
infra C D, lineam, ſed canalis plenus
pendebit
, & vas vſque ad CD, aqua plenum
conſpicietur
.
Hoc itaque ſic eſſe, declarat
exemplum
.
Forſan quis dicat, hæc ad aquæ
tractationem
debuiſſe transferri: ſed non
oportuit
, quandoquidem ſeu aqua, ſeu vino,
oleo
, lactéve vas plenum fuerit, nihil inter­
ſit
.
Itaque huius experimenti potiùs ratio
reddenda
eſt.
Aqua igitur quæ ſupra C D,
eſt
, quum tanta ad vnguem ſit, quæ aſcendit,
quanta
eſt illa, quæ ex C, effunditur, ſeu ca­
nalis
latior ſit in C, quàm in A, ſeu arctior,
quia
ſemper totus canalis ad vnguem ple­
nus
eſt, leuior eſt aqua, quæ effunditur
per
C.
Quòd verò leuior ſit aqua in parte
ſupra
C D, quàm in C, cauſa eſt, quia
aqua
ſupra C D, deſcendere appetit, vt ſit
inferior
illa, quæ eſt in C, igitur compri­
mit
aquam, & in canalem impellit.
Quæ
autem
eſt infra C D, non appetit eſſe in C,
altiùs
eſt loco eius, ideo non vult aſcende­
re
.
Sed aqua, quæ effluit ex C, non præ­
bet
conſiderandi cauſam, cùm tamen ſit hu­
milior
ipſa aqua, quæ in vaſe continetur:
quia
attractio illa non fit, niſi continuita­
tis
ratione: continuitas pendet ex ratione ra­
ritatis
, quæ nulla eſſe poteſt, aqua iam
egrediente
os canalis C.
Denique tota hæc
contemplatio
abſoluitur hoc argumento,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index