Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 403 > >|
1 1[Figure 1]
PROPOSITVM noſtri ne­
gotij
in hoc Opere eſt, de
Subtilitate
tractare.
Eſt au­
tem
ſubtilitas ratio quædam,
qua
ſenſibilia à ſenſibus, in­
telligibilia
ab intellectu, dif­

ficilè
compræhenduntur.
Ergo ſi ſingula, quę
ſubtilitate
conſtant, magnum etiam per ſe
exhibent
negotium, ſuntque difficillima,
quid
rogo de ea tractatione dicendum erit,
in
qua omnis ſubtilitatis ratio explicanda
eſt
?
Idque ſolùm apertum & facilè videri
poteſt
, quod in vnaquaque diſciplina eſt
obſcuriſſimum
.
Maiuſque nobis negotium
ſupereſt
in ipſius rei tractatione, quàm in
ipſa
re.
Cum enim ſcribentes in quatuor
laborent
generibus, rerum obſcuritate, in­
certorum
dubitatione, cauſarum inuentio­
ne
, rectaque earum explicatione, omnia
hæc
hoc in libro cumulatiùs habentur.
Si
obſcuritas
difficultatem parit, hic liber ſo­
lùm
obſcuriſſima ſeligit.
Si certò ſcire ſem­
per
laborioſum fuit: quid hoc argumento
laborioſius
?
vbi habeam quos fugiam, vt
Plinium
& Albertum, quibus nulla in hoc
genere
, quòd palàm mentiantur, fides ha­
betur
, quos ſequar non habeam.
Et tamen
ſi
non omnia mihi ad vnguem fuerint ex­
plorata
, operam ( vt dici ſolet ) & oleum
perdam
.
Quid de cauſis dicam? quos omni­
bus
intactas, velut tamen ex Oraculo quo­
dam
acceptas, depromere oportet.
At Ora­
culis
fides abſque demonſtratione habeba­
tur
: nobis, ſi eam non addiderimus, nulla
dabitur
.
Intentata prorſus tot ſeculis vel res
ipſas
ſcientibus Philoſophis, quæ nunc à
me
vno ſunt explicanda.
Quædam etiam
cùm
deſierint, aut nuper ſint inuenta, nomi­
nibus
aut carent, aut nomina rebus ipſis.
Porrò nomina inuenire nouis rebus, & ſe­
neſcente
lingua difficillimum eſt.
Et ſi inue­
nero
, vt calumniam non ſubeam eorum,
qui
nuper de his ſcripſerunt, iudicium ad­
iicere
cogor.
In reliquo, ne Oedipus ipſe
Lectori
ſatisfaciat.
Itaque cùm rem ad­
modum
laborioſam aggreſſi ſimus, non ta­
men
pro laboris magnitudine, operi ipſi
præmij
vice vtilitatis & gloriæ tantundem
accedet
.
Erant & quædam præter hæc ab
antiquis
non rectè tractata.
Sed in his non
laboro
, cùm nulla ſit authoritas aduerſus ex­
perimenta
ſcribentibus.
Ergo tot & tanta
ſunt
difficultatis argumenta in hac tracta­
tione
.
Sed vt ad rem ipſam reuertar, quan­
quam
obſcura tenuia ſint plerunque, & exi­
lia
ſubtilia, non tamen omnia neque ſem­
per
.
Quæ enim verborum vitio potiùs quàm
arte
vlla obſcura ſunt atque implicata, ve­
lut
nodi fortuitò in ſeipſos redeuntes, tum
quæ
ſenſu tenuia videntur, haud tamen den­
ſa
, hæc ſubtilitatis nomen non merentur.
Talia ſunt gracilia hominum crura ab ini­
tio
praua nutritione, aliove caſu oblæſa.
Conſtat ergo ſubtilitas in tribus ſubſtan­

tiis
, accidentibus, ac repræſentationibus.
Eorum enim quorum eſt ſcientia aliqua,
quædam
ſunt, quædam autem non, ſed ſo­
lùm
eſſe videntur.
Quæ videntur, alia qui­
dem
nobis dormientibus, alia autem vigi­
lantibus
alia per interiores ſenſus, alia verò
per
externos.
Externi ſenſus, quorum eſt
ratio
habenda, quatuor ſunt: tactus, viſus,
olfactus
, auditus.
Nam guſtus quaſi con­
temnendus
eſſe videtur.
Horum ſingulis
quadrifariam
repræſentatio contingit: vel
quia
non percipiunt quæ percipere debent,
velut
cùm caro acu citra dolorem perfora­
tur
: vel quia percipiunt, quod non eſt, vt
ecſtaſi
ac ſomniis: vel aliter quàm ſint, vt
magnitudines
aut colores: aut non ſimili
ratione
, vt in imagine.
Videntur rurſus ſub
hoc
genere plura eſſe, ſed non ſunt.
Nam
oratio
, auditus: pictura, ſculptura, viſus, ſpe­
cies
imaginantis virtutis: ſcriptura autem
viſu
& auditu conſtare videtur: vtraque au­
tem
, tam ſcriptura quàm oratio, auxilio in­
terioris
ſenſus conſtant.
Quæ autem ſunt,
alia
quidem ſubſtantiæ, alia accidentia.
Sub­
ſtantiarum
aliæ quidem corporeæ, aliæ cor­
pore
carent: atque omnes immortales
atque
incorruptibiles: carent enim contra­
rio
, & in ſeipſis ſubſiſtunt.
Quæ igitur incor­
poreæ
, aliæ quidem à nullis pendent, ſed
aliorum
ſunt cauſæ, aliæ ab aliis.
Quæ à
nullis
pendeat, vna tantùm eſt, Deus opti­
mus
atque immenſus, cuius fabrica eſt
vniuerſum
ipſum.
De illius intellectu, ſa­
pientia
ac poteſtate bonitatéque, inde de
vniuerſi
ortu, extremo loco tanquam de

perfectiſſimo
dicendum erit.
Ad de vniuerſi
ordine
etiam ibidem erit conſiderandum.
Nam vniuerſum ordine conſtat: ipſum verò
in
tempore, aut in illo tempus.
Septem igi­
tur
hæc vltimo in libro tractanda erunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index