Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 403 > >|
ne, aut ſtipula multus cinis fieri poſſit, eg
multa verò quercu paucus nunquam cinis
euadet.
Itaque aliquid in generatione om-
ni commune manet, quem materiam pri-
mam dicimus aut hylen.
Cùm enim aliquid
generatur eg alio, ſi forma perit (aliter enim
eſſet idem et non eſſet) manente aliquo ma-
teriam illud eſſe, neceſſe eſt.
Oſtendit idem
corruptio, cùm nihil prorſus dum corrum-
pitur, pereat.
Nam malum putreſcit, & in
vermes tranſit: & ligna dum vruntur, in
cineres: & aquam in vapores calore ignis,
aut ſolis, vel fumum permutatur.
Eſt au-
tem vapor & fumus aliquid: nam & homi-
nem ſuffocat, & ſi colligatur, denuò tran-
ſit in guttas aquæ.
Manifeſtum eſt igitur
aliquid eſſe in rerum natura ſub forma lati-
tans, quem nec per generationem fit, nec
corruptione ipſa interit: atque hoc ipſum
vt primum quoddam, & quem multis ſub-
iicitur formis, materiam primam vocare
ſolemus ingenitam, & nunquam interitu-
ram.
Manet autem atque eſt: quem enim
manet eſt.
Materia igitur actu eſt talis, qua-
lem deſcripſimus: verùm formis compara-
ta, potentia eſt: illas enim ſuſcipere poteſt.
ab formam igitur comparata materia, po-
tentia eſt, in ſeipſa verò actu.
Quemadmo-
dum fœtus cùm nondum perfectus eſt, in-
fans potentia eſt, ſed talis, qualis fœtus actu
eſt: eſt enim hoc quidem ſic delineatum com-
miſtum, et tale quale videtur.
Cùm autem
ab formam infantis comparatur, potentia
eſſe dicitur: nam ſi actu eſſet, eſſet infans

iam, non autem fœtus.
Materia igitur pri-
ma actu eſt, atque ( vt ita dicam ) imminu-
to: ab formas comparata, potentia eſt: nam
niſi potentia ab illas eſſet, eas nunquam
ſuſciperet: neque enim eg lapide homo fit,
quia lapis ab hominis formam ſuſcipiendam
potentiam non habet.
Complexa verò à for-
ma, cui tunc ſubiacet, actum conſequitur
perfectiorem, non tamen perfectum: actus
enim perfectus eſt, qui potentia omninò
caret.
Dicemus igitur ficus materiam per
ſe conſideratam actu eſſe, ſed tenui admo-
dum: vt verò ab alienas formas compara-
tur, potentia quidem ab illas: vt autem pro-
priè ficus formæ ſubiacet, actu conſiſtere.
Sed nec materia prima omnibus eſt ſpoliata
rebus: cùm enim (vt dixi ) neque eg pugil-
lo paleæ, ferri pugillus ob materiæ paucita-
tem, nec rurſus eg ferri pugillo, paleæ pu-
gillus ob illius redundantiam, ſequitur
vt materia prima quantitatem quandam
retineat, quae indefinitam vocamus.
Nam-

que non ſibi certos deſcribit limites, cùm
modò ſub forma maius complendo ſpa-
tium, modò minùs latitet.
Nam ſi eg terra
ignis fiat, ampliorem occupat locum: qua-
re materia illa prior, quæ minori ſubiicie
batur quantitati, mutatione formæ maio-
rem locum impleuit.
Circumſcriptos tamen
habet limites magnitudinis et paruitatis,
intra quos ceu quidam Proteus infinitos ma-
gnitudinis tèrminos ſubit.
Quúmque hæc
quantitatis certa determinatio illi actu in-
hæreat, quid mirum eſt ipſam materiam pri-
mam, propter quae magnitudo ipſa eſt
conſtituta, actu eſſe, et ſubſiſtere?
obſcu-
riùs hæc quidem ab aliis dicta ſunt, non ſo-
lùm ob rei ipſius ſubtilitatem, ſed quòd ple-
rique dum quæ non perfectè aſſequebantur,
ſcribere vellent, ſermonibus non tantùm
obſcurius, ſed etiam ambiguis tractationem
ipſam inuoluunt.
Porrò ab materiæ ſcien-
tiam, imò eſſentiam ſequitur, vt cùm for-
mas ipſas aduenientes impedimus, prior re-
maneat: atque eo modo aqua frigida in ſan-
guineis temperantiam conſeruat, bilis pro-
hibendo generationem.
Etenim cùm neceſ-
ſe ſit materiam primam ſemper ſub aliqua
iacere forma, ſi ſubſequens impediatur ar-

te, vel caſu, priorem formam manere ne-
ceſſe eſt.
Inde igitur tota præſeruandi me-
thodus ortum habuit.
Similiter & in tranſ-
mutationibus par materiæ quantitas requi-
renda fuit, cùm minor aut minor oportuna
eſſe non poſſit.
Atque ea ratione eg conſimili-
bus conſimilia magis fiunt, quàm eg diſſimi-
libus.
Rurſus rari et denſi ratio à materiæ
multitudine, aut paucitate ſumpta eſt: ve-
rùm de his inferiùs dicemus.
Cùm itaque
materia ab initio tota fuiſſet, impleſſétque
hoc concauum orbis, nec poſſet finiri, va-
cuum eſſe non poterat: nam vacuo aucto,

materiam tolli neceſſe erat.
Multa etiam
erant, quæ vacuum eſſe non poſſe demon-
ſtrabant, etſi Heron in ſpiritualibus illud
eſſe oſtendere nitatur: verùm non eſt ſa-
pientis omnia abſurda refellere: nec noſtri
multò minùs inſtituti, quæ ab euidentibus
rationibus poſſunt demonſtrari, obſcuriori-
bus argumentis proſequi.
Quòd igitur va-
cuum non ſit, folles oſtendunt occluſi, qui
ſi nimium diſtendantur et violenter fran-
guntur: nam locus capacior factus, cùm
nec aëre impleri poſſit, tantam tenuitatem
non admittente, nec vacuum dari queat, ſu-
pereſt tertium vt folles ipſi diſrumpantur.
Huius igitur vacui neceſſitate aqua aſcen-
dit, dum per canalem ſugimus, pronáque de-
ſcendit, hauriens ſitulam eg vrceolo.
Hæc
autem infrà demonſtrabuntur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index