Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 403 > >|
Materia igitur vbique eſt, illa verò ſine
forma
eſſe non poteſt, quare & formam vbi­
que
eſſe neceſſe eſt: ſed & animam quan­
dam
, ſeu quòd vbique fiat generatio, ſeu
quod
magis ad præſentem attinet tractatio­
nem
, in quocunque corpore, cùm extra lo­
cum
ſuum fuerit, motus principium eſſe vi­
deatur
.
At motus non ab anima, ſed à na­
tura
eſt.
Mea nihil intereſt, modò ( quod ad
præſentem
mihi ſolùm tractationem neceſ­
ſarium
eſt ) fatearis principium eſſe quod­
dam
motus: nam de anima, an omnis natu­
ra
anima ſit poſteriùs conſiderandum.
Nunc
ſatis
ſit, cùm miſta omnia ſint corporea aut
ſimplicia
, quædam ex his vt leuia ſursùm,
alia
deorsùm ferri vt grauia: neque verò
impelluntur
: nam violenter ad propria re­
mearent
: nec trahuntur: locus enim acci­
dens
eſt, & elementum ipſum non trahit
vbique
: vt cùm aqua ſursùm fuerit.
Inti­
mum
igitur eſt, quo mouetur elementum,
aut
ab elemento mixtum.
Dico etenim mix­
tum
, vt lapidem, à terra, quæ in ipſo eſt
deorsùm
moueri, aut aqua.
Siquidem mix­
ta
& ipſa ab elemento, aut elementis, quæ
in
ipſis dominantur, moueri ſolent.
Cùm
verò
corpora ipſa eiuſdem non fuerint ge­
neris
, eodem in loco eſſe non poſſunt: nam
materia
illa duas haberet ſimul formas.
Plus
verò
eſſe ac minùs de eodem corpore, oſten­
dunt
oua vitrea, quæ cùm exuguntur, ex par­
uulo
foramine aquam trahunt: nam aër ille
rarior
factus ob attractionem denuò cogi­
tur
, occupátque minorem locum quàm priùs,
atque
ſic ne vacuum detur, aquam ad ſe
trahit
.
Igitur aër ipſe cogi poteſt, ac ſeip­
ſum
ſubingredi, eadémque ratione rarior
euadere
: vtque eſt terminus quidam in rari­
tate
, qui vacui rationem habet atque ſic
mouet
, ita denſitatis alius, quem ſi quis
præterire
nitatur, motum excitat, qui vo­
catur
impulſus.
Fit igitur impulſus, vel cùm
corpus
locum alterius ſubingreditur, vel cùm
idem
corpus adeò craſſeſcit, vt tantam craſſi­
tiem
ferre non queat: tunc enim locum alium
atque
ampliorem quærens, motum impulſus
excitat
: vtque à vacuo & raritate nimia attra­
ctio
fit, ſic à denſitate maiore aut corporum
coïtione
in vnum, impulſio, quæ attractioni
contraria
eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index