Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 403 > >|
1igitur eiſdem rationibus quibus priorem, na­
turalem eſſe demonſtrauimus à natura pro­
ficiſci, quamvis apud quoſdam obſcurius
certè conſtat.
Neque ſatis liquet ex his mo­
tibus, qui ſit validior.
Illud tamen clarum
eſt, ambos motibus omnibus violentis, tum
etiam elementorum naturalibus potentiores
multò eſſe, neque vbi impulſus huius ge­
neris, aut attractionis ratio habenda ſit,

grauis aut leuis penè vllam eſſe curam.
At­
que ea ratione, quam ſuo loco proſeque­
mur, tanta vi tormenta bellica pilas illas fer­
reas emittunt, cùm nulla vis alia impellen­
do quicquam ſimile poſſit efficere.
Quòd
niſi machinæ periculum fracturæ obſta­
ret, nihil prohiberet ex Germaniis in In­
diam, quoniam ex ordine eſt vniuerſi, im­
pelli.
Tres eſſe mo­
tus natura­
les à princi­
pio.
Bellicæ ma­
chinæ impel­
lunt ordine
vniuerſi.
Tertius autem motus grauium eſt ad in­
ferna, leuium ad ſuperna: quem planè om­
nes naturalem eſſe fatentur, quò minùs de
eo laboro.
Sed nec ſi concedatur nobis alios
motus naturales dici debere, modò ſemper
his, vt dixi, contingant rationibus, quic­
quam ad ea, quæ declarare propoſueramus
oberit.
Erat & quartum genus naturalis mo­
tus, quo quædam ad alia mouentur: quod
quia generale non eſt, ad locum ſuum trans­
feretur, velut de Herculeo vocato lapide,
& ferro, electro atque feſtuca.
His igitur de­
monſtratis tanquam principiis ratio conſur­
git machinæ Cteſibicæ, quæ ſic conſtat.
Machina
Cteſiaica.
3[Figure 3]
Catinus A, æ­
reus, cuius ſum­
mum os per quod
effundi aqua de­
bet B.
In imo eius
duo foramina C,
& D, ſuper qui­
bus axes aut coria
ita collocentur vt
in follibus: quæ
ex inferiore par­
te eleuentur ver­
sùs A, ſed ſi com­
primantur, occludant obſcura illa: hæreánt­
que catino ex oſculis C, & D, fiſtulæ duæ,
dextra ac ſiniſtra producantur E, & F, &
modiolis inſerantur in G, & in H.
Modioli
inanes ſunt, & in aqua merſi, in imo haben­
tes foramina K, & L, in medio: ſupra quæ
axes cum corio vt in catino, qui eleuari poſ­
ſint ad ſuperiùs: cùm verò premuntur oſcula,
ad vnguem concludant.
In modiolis autem
emboli maſculi M, & N, torno politi, & oleo

ſubacti, vt modiolos ad amuſſim impleant:
inde vectibus & tegulis ita ſint aptati, vt vl­
trò, citróque permeantes, cùm M, aſcendit,
exinanitúrque ſubiectum vas, alterna vice
N, deſcendat, & impleat embolum, expri­
mátque quicquid in eo continetur.
Hac ra­
tione parata cùm ex O, trahitur M, embo­
lus maſculus, locus Q, modioli exinanitur:
quare eleuatur axis & corium ſuprà K, aquá­
que aſcendit donec impleatur modiolus ex
primi motus ratione: interim verò cùm N,
preſſus ſit, incipiat ex imo trahi alterno mo­
tu, deſcendétque M, embolus cúmque aqua, quæ
in ſpatio Q, continebatur non poſſit effluere,
M, concludente ſuperiùs modioli capacita­
tem ad vnguem: nec deſcendere per K, quo­
niam axis foramen premit, & quò magis vr­
getur pondere & impetu ex ſuperiore loco
ab aqua, ita magis exquiſitè hæret K, fora­
mini: ſequitur vt aqua per G, exeat, qua ſo­
lùm exitus patet, aſcendénſque per fiſtulam
E, ingreditur eleuans operculum in catinum
per C, foramen, donec catinus impleatur: pòſt
ceſſante impulſu ex E, ſubſidet corium, &
axis in C, váſque A, plenum manet.
Interim
verò dnm M, ad K, deſcendit, N, ad ſummum
modioli aſcendit, modiolúſque impletur aqua
eadem ratione: vnde cum rurſus premitur,
exprimit aquam per H, in F, & per D, eadem
ratione in modiolum, qui cùm iam plenus ſit
aqua, nec illa per C, regredi poſſit, cùm axis
& corium eò magis hæreant foramini, quò
magis ab aqua ex ſuperiore parte premun­
tur, ſequitur vt ex ſecundi motus naturalis
ratione, quo etiam grauia ſursùm feruntur,
vt aqua per A, in B, aſcendens effundatur, at­
que ita alternante motu ac pleno ſemper ca­
tino, vt effluere ex imo K, & L, in altum aſ­
cendens, quantumlibet per B, nunquam de­
ſinat.
Vitruuius
lib. 10. 6. 12.
Eiuſdem argumenti eſt tuba nauium, qua
ſolent naues aqua periclitantes euacuare.
Cuius exemplo conſtructa eſt machina Bar­
tholomæi Brambillæ, quam nos vidimus
Mediolani, nulla ex parte antiquis artificio
inferior.
4[Figure 4]
Machina Brambilica.
BD, tuba, inanis in­
tus, lignea, rotunda, ve­
ctibus & regulis fixa,
latior parte ſuperiore
tota DM, inferiore ar­
ctior: qua parte exci­
pitur C, vaſe aquæ im­
merſo, & vndique à la­
teribus perforato, vt
aqua ingredi poſſit: la­
pilli autem & arena
minimè, fundo vaſis C,
ſolido.
Sic fiet vt tuba
aquam ex vaſe puram,
cùm opus fuerit, non
lapillos aut arenam,
quibus machina impe­
diretur, hauriat.
In loco
M, vbi arctior pars la­
tiori committitur, co­
rium ſuperiùs ex parte
M, annectitur, cui ſu­
perimminet lamina te­
nuis plumbea, vt cùm
eleuetur ex parte Q,
pondere ſuo denuò cadat, & integat canalem
L, exquiſite.
Embolus autem maſculus AE,
minor tubæ latitudine, ſed tamen in ſupremo,
vbi eſt D, ad amuſſim obſtruat tubæ foramen.
Inane autem ſit OP. Ex imo emboli tres vir­
gæ ferreæ ſolidæ prodeant, ad latera tubæ in­
tus pertingentes, quas corio circumueſties,
ne contactu tubam exulcerent.
Hæ tripodis
imaginem referunt, inferiùs latiores ac ma­
gis diſtantes, vbi F, quàm ſuperiùs vbi E.
Manifeſtum eſt igitur, totum ſpatium iuxta
N, eſſe inane, nec præter virgulas aliquid
eſſe in eo: quo fit vt peruia ſit vita ex O, &
P, in N, atque viciſſim ex N, in O, & P: totum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index