Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 241 > >|
1
MACHINALIS & Hydroſtaticæ Philoſophiæ,
quam
premo, ſpecimen aliquod exhibi­
turus
, ac Prodromum tantiſper emiſſu­
rus
dum extrema manus operi accedat,
Archimedæum
Problema ſelegi, quo tel­
lurem
moueri poſſe proſitebatur, niſi locus, vbi machi­
na
conſiſteret, defuiſſet.
Qua ille machinatione id per­
ficere
moliretur, Hiſtoricis diſputandum relinquo.
Mul­
tiplex
ſuppetebat methodus; ſatis ſcio.
Placuit tamen
potiſſimùm
oſtendere, quantum in hoc negotio machi­
narum
Compoſitio præſtet earundem Augmento: id­
que
intrà eiuſdem Facultatis genus; vt vel ſolos Vectes
adhibendo
, vel ſolas Trochleas &c.
quod verò in vno
genere
explicatur, de cæteris dictum facilè intelligitur.

Ne
quis autem in motu iſto perficiendo aut immenſas,
aut
innumeras requiri machinas exiſtimaret, tentaui to­
tius
globi terraquei grauitatem, quantum coniiciendo
aſſequi
fas eſt, explorare: vnde apertâ conſecutione con­
ſicitur
non adeò multis membris diſtingui oportere ma­
chinam
hoc in opere neceſſariam: vtinam de materię
ipsâ
non ſatis firmâ dubitari non poſſet.
Quoniam ve­
grauitatis notitia pendet ex mole præcognitâ; vt ab­
ſolutum
eſſet Problema, methodos indicaui, quibus
terræ
magnitudinem indagare poſsimus: vt videlicet ex
notâ
mole pondus innoteſcat, & hinc definiri poſſit ma­
china
quæ datæ grauitati mouendæ proportione reſpon­
deat
.
Sed quia in motu ipſo aqua in partem ſecederet,
motumque
faciliorem efficeret; examinandum fuit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index