Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 241 > >|
1
Gul. Id nobis quoquè lucro futurum eſt,
quod dolueris; quos nimirùm ſuauiſſimą
illa tua dicendi facundia poſt moleſtas animi
curas luculentiùs beabit: nemo ſiquidem̨
pleniùs ex fonte bibit, quàm qui ſubducto
recens fiſtulæ epiſtomio aquam in libertatem
vindicat.
Sed quæ demùm nebula ſere nam̨
tranquillæ mentis diem valuit infuſcare?
Gal. Haud procul ab hiſce ædibus obuias
habuiſtis lappas, quæ nec à ſe inuicem, nec à
me, quamuis lite compoſitâ, diuelli poterant.
Guld. Itane Verò, Galilæe? auocatum à
mathematicis contemplationibus animum
(quod ſuperi omen obruant) ad fori conten­
tiones tranſtuliſti?
Gal. Noſtri ſubſellij erat, quam detule­
runt litem dirimendam.
Hæc autem illos
controuerſia torquebat contentionis fortaſsè
cupidiores quàm veritatis: Qua videlicet
machinatione tellurem loco mouere decreuiſ­
ſet Archimedes, niſi locus, vbi poſſet conſiſtere,
defuiſſet.
Hic quidem aptâ quinque facultatum
coagmentatione rem totam fuiſſe perficien­
dam aſſerebat: Contrà verò ille eximias hu­
iuſmodi vires vni Gloſſocomo tribuendas con­
tendebat.
Nec planè nullius operæ fuit homi­
nes Mathematicis leuiſsimè aſperſos ad con­
cordiam reuocare; cum alter diuerſarum facul­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index