Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692
page |< < of 110 > >|
1ret. Et verò (ſi in hoc genere de me quidquam confiteri decet)
niſi
aduerſæ valetudinis experimento prudentior factus indo­
lem
meam huiuſcemodi ſtudijs intemperanter addictam ali­
quot
ab hinc annis compeſcuißem; nec non quotidie munus à
Celſitudine
Tua ſummo cum honore & beneficentia demanda­
tum
(adeo vt hoc etiam nomine Teſeruatorem meum appella­
re
poſſim) inde me reuocaſſet; eorum, credo equidem, ponderi,
aſſiduæque
contemplationi ſuccumbere neceſſe erat.
Vnde au­
tem
, Celſiſſime dux, huic ſcientiæ tanta vis, vt quos ſibi ſemet
adiunxerit
, nonniſi altiori ratione queat a ſe ipſa dimittere?
An quod fortaſſe vbi animus publicæ vtilitati deſeruire cæpe­
rit
, veluti in naturæ concilium admiſſus, ſui quodammodo
oblitus
, propriam humilioremque ſedem reuiſere dedignetur; an
quia
, cùm inter cæteras ſcientias Geometria demonſtrationem,
hoc
eſt veritatem ſinceram, & quandam primi veri particu­
lam
profiteatur, hinc neſcio quid diuinum habent ſibi propoſitum,
vnde
nonniſi Deo impellente, vbi nimirum officia, potiorque
ratio
id poſtulant, ab eius intuitu retrahatur.
Hoc equidem
puto
; atque hinc diuina Geometria iure optimo a doctiſſimis, &
clariſſimis
viris paſſim nuncupatur.
Quamobrem nemo non
eam
ſuſpiciat, eiuſque cultores oppidò diligat; ob eamque causam
huic
etiam qualicunque opuſculo benignè annuas ſpero, adeo
vt
iam Te in terris Dominum, Altorem, Seruatorem, Patro­
numque
appellare non dubitem, quam vna cum Celſiſſima do­
mo
mihi, tot tibi nominibus deuincto, ſuperi vt ſeruent ſoſpi­
tentque
, enixè oro, ac omnibus votis exopto.
Ioannes Ceua.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index