Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 110 > >|
ret. Et verò (ſi in hoc genere de me quidquam confiteri decet)
niſi aduerſæ valetudinis experimento prudentior factus indo-
lem meam huiuſcemodi ſtudijs intemperanter addictam ali-
quot ab hinc annis compeſcuißem; nec non quotidie munus à
Celſitudine Tua ſummo cum honore & beneficentia demanda-
tum (adeo vt hoc etiam nomine Teſeruatorem meum appella-
re poſſim) inde me reuocaſſet; eorum, credo equidem, ponderi,
aſſiduæque contemplationi ſuccumbere neceſſe erat.
Vnde au-
tem, Celſiſſime dux, huic ſcientiæ tanta vis, vt quos ſibi ſemet
adiunxerit, nonniſi altiori ratione queat a ſe ipſa dimittere?
An quem fortaſſe vbi animus publicæ vtilitati deſeruire cæpe-
rit, veluti in naturæ concilium admiſſus, ſui quodammodo
oblitus, propriam humilioremque ſedem reuiſere dedignetur; an
quia, cùm inter cæteras ſcientias Geometria demonſtrationem,
hoc eſt veritatem ſinceram, & quandam primi veri particu-
lam profiteatur, hinc neſcio quid diuinum habent ſibi propoſitum,
vnde nonniſi Deo impellente, vbi nimirum officia, potiorque
ratio id poſtulant, ab eius intuitu retrahatur.
Hoc equidem
puto; atque hinc diuina Geometria iure optimo a doctiſſimis, &
clariſſimis viris paſſim nuncupatur.
Quamobrem nemo non
eam ſuſpiciat, eiuſque cultores oppidò diligat; ob eamque causam
huic etiam qualicunque opuſculo benignè annuas ſpero, adeo
vt iam Te in terris Dominum, Altorem, Seruatorem, Patro-
numque appellare non dubitem, quae vna cum Celſiſſima do-
mo mihi, tot tibi nominibus deuincto, ſuperi vt ſeruent ſoſpi-
tentque, enixè oro, et omnibus votis exopto.
Ioannes Ceua.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index