Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 101 > >|
1
ALEXANDRO FARNESIO
CARDINALI AMPLISSIMO.
ET OPTIMO.
Cvm multæ res in mathematicis
diſciplinis nequaquam ſatis ad­
huc explicatæ ſint, tum perdif­
ficilis, & perobſcura quæſtio
eſt de centro grauitatis corpo­
rum ſolidorum; quæ, & ad co­
gnoſcendum pulcherrima eſt,
& ad multa, quæ à mathematicis proponuntur, præ­
clare intelligenda maximum affert adiumentum.
de
qua neminem ex mathematicis, neque noſtra, neque
patrum noſtrorum memoria ſcriptum reliquiſſe ſci­
mus.
& quamuis in earum monumentis literarum non
nulla reperiantur, ex quibus in hanc ſententiam addu
ci poſſumus, vt exiſtimemus hanc rem ab ijſdem vber­
rime tractatam eſſe; tamen neſcio quo fato adhuc
in eiuſmodi librorum ignoratione verſamur.
Archi­
medes quidem mathematicorum princeps in libello,
cuius inſcriptio eſt, κέντρα βάρων ἐπιπέδων, de centro pla­
norum copioſiſsime, atque acutiſsime conſcripſit: &
in eo explicando ſummam ingenii, & ſcientiæ gloriam eſt
conſecutus.
Sed de cognitione centri grauitatis corporum
ſolidorum nulla in eius libris litera inuenitur.
non mul
tos abhinc annos MARCELLVS II. PONT.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index