Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 75 > >|
ILLVSTRISSIMO ET REVERENDISS.CARDINALI TVRNONIO &c.
VTINAM, uir præſtantiſsime, cogitationes hominum uirtute præ-
ſtantium ſedem ac domicilium ita propinquum inuenirent in animis
Principum, & eorum, qui opibus abundant, ut ne diuturna peregri
natio, ante quàm ad agendum aggrederentur, uitam eorum termi-
naret.
atque utinam potius, ut omni benignitate ſubleuandi ſuſten-
tandique
; ſunt, non contra multorum iniuriis uexarentur, multaque;, ab
iniquis ad impediendum excogitata, reperirent, quibus inſtitutus cum
laude curſus interrumpitur, & omnis ad præclare agendum uia plane
præcluditur.
non enim earum modo uirtutum copia fioreret ætas no
ſtra, quæ antiquam exornarunt, atque illuſtrarunt; ſed cum ueræ ac
diuinæ Chriſtianæ religionis, diuino quodam munere, patefacta co-
gnitio ſit, qui fons uberrimus eſt, ex quo bona omnia, ex quo ma-
nat ipſa felicitas; fructus ferret ita præſtantes, ut antiquis ſæculis lon
ge omnibus antecelleret.
propterea uidemus euenire ut, cum in ali
qua orbis terrarum parte tanquam ex nubibus huiuſce corruptæ æta-
tis lumen erumpit alicuius magnanimi excelſique; Principis; omnes
probitate ac uirtute præditi, non ſecus atque uolucres, poſt aliquod
dierum imbrem, lætæ ſolis radios excipientes, madefactas ac diſsi-
patas pennas exiccant, apteque; conformant, recipiunt animos, eosque;
ad illorum nomina per illuſtres orbis terrarum partes geſtanda, & ad
eximias laudes longinquis nationibus ſignificandas inſtituunt.
quæ
cum omnia, ut eſt non minus prudentia omnique; uirtute, quàm nobi
litate, excellens, Federicus Baduarius perſpicue uideret, planeque;
intelligeret; mentem intendit in eam curam, ut tam multa tamque; gra
uia, ingenuarum doctrinarum ſtudiis aduerſa, nouis conſiliis atque
inſtitutis, Deo duce, ſuperaret: & quemadmodum rapidis flumini-
bus, inuſitato impetu extra ripas diffluentibus, obſiſtitur aggeribus
multiplici ſtrue lignorum compactis; ita multos in unum cœtum ui-
ros coegit, Chriſtiana mente, uitæque innocentia, & doctrinæ laude in
ſignes: quo ex cœtu noſtra exorta eſt Academia: quæ tum in ſer-
monibus eruditis, ad litteras, aut ad præſentem rerum humana-
narum ſtatum ſpectantibus, horas collocans, ſuaque;, aut aliorum
ſcripta, uel recentia, uel temporis uetuſtate abdita, ingenioſis cor-
rectionibus aut commentariis illuſtrans[...], & ad communem ſtudioſo-
rum utilitatem diuulgans, ſperat edituram ſe gentibus exempla ita
præclara, ut præſidiis ita firmis, ubi res poſcere uidebitur, conſtitutis,
aut ita uitioſis moribus extinctis atque ſublatis, nouam imaginem,
nouamque formam, ſi nos tanto munere Deus impertiuerit, orbis ter-
rarum accipiat.
His noſtris conſiliis atque actionibus, minime dubi­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index