Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 75 > >|
tamus, quin & omnesque Principes bona mente præditi, & quicunque
ſua uirtuti ſtudia dediderunt, magnopere faueant.
iamque; ſatis mani-
feſta elucere ſigna cernimus.
eg quo uoluptatem capimus eiuſmodi,
ita, cum honor quaſi pabulum ſit omnium artium, in hoc permanere
ſtatuamus excellenti inſtituto, donec res ab optatum exitum tota
perducatur.
Nam quis ita rudi, aut ita demiſſo eſſet animo, qui cum
honorificum ſermonem à te, tam egregio Cardinali, tam graui et ſa
piente uiro, noſtra cum dignitate habitum, quem nobis rara uirtute
uir inſignis Bernardus Taſſus narrauit, exaudiret, non ſe ipſe acue-
ret, non quaſi lima poliret, & ab ſublimem et nobilem rerum præ-
clariſſimarum cupiditatem erigeret?
Hæc tua ſingularis humanitas
eximiaque; benignitas, uerbis amantiſsimis atque grauiſſimis decla-
rata; tantum habet ponderis, tantamque; uim, ita poſſit nos, pro eo
quem ipſi præſtare poſſumus, in iis actionibus confirmare, quæ ab
hanc uſque diem curſum annorum tuorum, animumque; tuum ita pro-
ſecutæ ſunt, itaque; muniuerunt, ita multo magis tibi mentes homi-
num deuinxerint, clarioremque; tuo nomini gloriam pepererint, quàm
ullus unquam Princeps uel immenſa exercituum, prouinciarum, re-
gnorum multitudine ſit adeptus.
quæ quidem eo præſtantior eſt, eoque;
magis expetenda, quòd, cum à uera uirtute fluxerit, perpetuam fore
conſtat: quæ uero pendet à terreſtribus rebus, inanis prorſus, cadu-
ca, mortalis eſt.
Neque tamen hæc tua tantum uerba præbere nobis
argumentum exiſtimes ſummæ tuæ uirtutis, ſummæque; probitatis.
nam ſi pietas erga Deum infinita, non à te ab fictam ſpeciem, ſed ab
ueram fidem declarata; ſi erga inopes immenſa tua benignitas, ſem-
per eg miſericordia, non eg ambitione, deriuata; ſi prudentiæ ſin-
gularis in maximis maximorum Regum negociis, optimo et laudabi
li mentis conſilio, non ob inanem aliquam laudis cupiditatem, exer
citata; ſi erga omnesque, in quas aliqua modo uirtus eniteat, eximia
liberalitas, ab uirtutem, non ab eam, quae aucupantur multi, famam
relata; ſi erga omnesque homines immenſa humanitas, eg benignitate
potius, quàm eg animi humilitate, exorta, non ſolum te apud ma-
ximum Regem tuum, uniuerſamque; Galliam, ſumma tua fide, ſin-
gularique
; conſilio iam per tot annos adminiſtratam, tanta in exiſti-
matione, atque auctoritate collocarunt, uerum etiam eos popu-
los, qui obſeruantiam ignorant, ab te tamen non mediocriter ob-
ſeruandum excitarunt, feceruntque; ita etiam inuidi, te admirentur,
omni procul amota & adulatione, & hominum intemperantium at-
que improborum iniquitate: quo nos animo decet eſſe, quas u-
na propoſita uirtus eſt, quique in hac excelſa urbe uiuentes, ocu-
lo quidem mentis Principes longe contemplamur, his autem cor-
poreis facile cernimus quanta in exiſtimatione, atque obſeruantia
ſis apud hanc ſereniſſimam, et ſapientiſſimam Rempublicam apudque;
hos omnesque populos, quas & nunc & antehac tantarum, quæ in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index