Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 75 > >|
te ſunt, uirtutum liberalitate, ſimulque; tuæ Maieſtatis illo frui contigit
aſpectu, in quo, tanquam in lucidiſſimo cælo, ſplendent clariſſima
ſidera, uel potius tuæ beatæ mentis puriſſimus pulcherrimusque; Sol.
Nec tamen illud prætermittendum uidetur, quòd, cum tam illuſtri
editus è ſtirpe ſis; cum honoribus cunctis, animique; & corporis bo-
nis abundes; cumque; tibi, tanta uirtute, tanta innocentia florenti, ſi-
ne ulla ueneni ſuſpicione liceat, tanquam monoceroti, eg omnibus
potare aquis actionum humanarum; tamen, cum illud eſſe uerum
unumque; bonum, quem ab Deum accedit, plane tibi perſuaſeris, ab-
ducis te, quantum potes, à cunctis negociis, atque à tot ſplendori
bus, qui te ſequuntur inuitum; nosque; mones exemplo tuo, ita no-
ſtrarum uoluntatum nauem conſilio regamus, ne illam fallaces abſor
beant fluctus, in quas ipſe tam ſæpe, tanta tranquillitate, tam fe-
lici curſu nauigaſti.
Conſtantiam erit tuebimur; eaque; duce, ſpera-
mus fore, ita aliquando teſtatum apud omnesque relinquamus, quem-
admodum nemo te omnium, qui uiuunt, uirtute anteit, & à fortu-
bonis egregie paratus es, ita neminem fore, qui aut iudicii teſti
monium illuſtrius, aut ueræ erga te præbeat obſeruantiæ.
Quòd ſi
munus hoc, nunc à nobis ab te miſſum, minime tibi fuiſſe ingratum
cognouerimus: non modo iacta eſſe præclara operis à nobis inſtituti
fundamenta, uerum aditum etiam aliquem ab ſperatam perfectio-
nem eſſe patefactum exiſtimabimus.
Munus ipſum inſigne admodum
eſt, tum quia nobiliſſimum et perdifficile continet argumentum, de
fluxu ſcilicet, & refluxu, aliisque; præterea marinæ aquæ motibus;
quæ quàm non aperta, quàm ardua cognitio ſit, Ariſtotelis, alio-
rumque
; philoſophorum induſtria declarat; ſed etiam quia rationes
non uulgares, nec à ueteribus perceptæ, in hoc libro exponuntur.
Addidimus autem de motu octauæ ſphæræ ſubtilem & eruditam di-
ſputationem, idque; merito.
ſi quidem tanti, tamque; uarii maris motus
non modo ab Solis Lunæque; curſum, ſed ab primum etiam mobile re-
feruntur.
Atque hæc eruditiſſima, ualdeque; à multis optata ſcripta
cum in tenebris laterent, fortaſſe, paulatim uetuſtate corrupta, pe-
riiſlent, niſi præſtantis uiri, & doctrina clari, Lucæ Hieronymi Con
tareni, patricii Veneti, cui præceptor fuit Delphinus ipſe, horum
ſcriptorum auctor, ſingularis humanitas ea conceſſiſſet Academiæ
noſtræ: quæ ſtatim, cognito argumento, non minus iucundo, quàm
diflicili, munus ab te, ſuæ teſtimonium obſeruantiæ, mittendum
conſtituit: cum ipſam quidem rem, & pro tua excellenti doctrina,
& quia te in amœniſſimum Corneliani ſeceſſum, quietis, & ualetu-
dinis cauſa, contuliſti, gratam fore opinaretur, animum tamen no-
ſtrum tibi probari uehementius optaret, utpote qui ab tuam glo-
riam multo ſublimiora cogitans, humilia tamen tuæ ſplendore di-
gnitatis putauit illuſtranda.
nec uero ſibi unquam ſatisfaciet, donec
plane peripiciat, neminem poſſe ipſo præſtantius ab tuum decus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index